Quantum redactiones paginae "Theodericus Albrecht" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
m Bot 1 nexus intervici removet, quod nunc apud Vicidata cum tessera d:q1221562 sunt
m Pagina nunc annexa est.
Linea 1: Linea 1:
{{Pagina non annexa}}
{{L}}
{{L}}
{{Capsa hominis Vicidata}}
{{Capsa hominis Vicidata}}

Emendatio ex 20:34, 11 Octobris 2015

Wikidata Theodericus Albrecht
Res apud Vicidata repertae:
Theodericus Albrecht: imago
Theodericus Albrecht: imago
Nativitas: 9 Maii 1927; Pasing
Obitus: 8 Octobris 1999; Ratisbona
Patria: Germania
Theodericus Albrecht (1996)

Theodericus (Theodisce Dieter, cognomine Diego) Albrecht (natus in Pasing 9 maii 1927, mortuus Ratisbonae 8 octobris 1999) fuit historicus et professor Germanicus.

Vita

Dieter Albrecht, filius magistri, ab anno 1947 in universitate Ludovica-Maximilianea Monacensi historiae et litteris Theodiscis studuit et ibidem anno 1951 apud Maximilianum Spindler promotus est. Anno 1958 apud eundem cum opere de electore Maximiliano scripto habilitationem assecutus est. Postquam aliquantum tempus Bambergae docuerat, anno 1964 professor ordinarius in universitatem Moguntiacam vocatus est. Iam anno 1967 se ad paene conditam universitatem Ratisbonensem transtulit ibidemque cathedram historiae novioris occupavit. Ab anno 1987 ad 1997 Albrecht fuit secretarius Academiae Boicae Scientiarum. Theoderico Albrecht quattuor filii erant.

Fontes

  • Kraus, A.: Dieter Albrecht (1927–1999) [Laudatio funebris]. in: Zeitschrift für bayerische Landesgeschichte (ZBLG). vol. 62, 1999, p. 857–861.
  • Repgen, K.: In Memoriam Dieter Albrecht (1927–1999). in: Historisches Jahrbuch. vol. 121, 2001, p. 581–592.