Quantum redactiones paginae "Athena" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
m nova formula illarum 10,000 paginarum
Dexbot (disputatio | conlationes)
m Removing Link FA template (handled by wikidata)
Linea 14: Linea 14:
[[Categoria:Deae artium]]
[[Categoria:Deae artium]]
[[Categoria:Athenae antiquae]]
[[Categoria:Athenae antiquae]]

{{Link FA|sl}}
{{Link FA|pt}}
{{Link GA|id}}
{{Link GA|id}}



Emendatio ex 08:18, 14 Aprilis 2015

Athena

Athena (Attice: Ἀθηνᾶ aut Ἀθηναία, Ionice: Ἀθήνη, Dorice: Ἀθάνα, in poësi epica: Ἀθηναίη) est in mythologia Graeca virgo dea quae artes bellumque curavit, Metidis et Iovis filia, cuius ex capite vivens orta est. Etiam Pallas Athena (Παλλὰς Ἀθηνᾶ; Παλλὰς Ἀθήνη) et, quod patrona urbis Athenarum venerabatur, Athena Polias (Ἀθηνᾶ Πολιάς, "Athena urbina") appellatur. Et urbi Athenarum et deae Athenae idem nomen est.[1]

Athena etiam callida heroum comes est; apud Romanos ei Minerva aequatur. Dea virginea habetur, ex quo Athenienses templum Athenae in Acropoli dedicatae Parthenon (Παρθενών), deam autem Ἀθηνᾶ Παρθένος appellaverunt.[2]

Notae

  1. An dea nomen ab urbe traxerit an urbs a dea antiquitus disputatur, vide: Walter Burkert (1985): Greek Religion, Harvard University Press, ISBN 0-674-36280-2, p. 139 (Liber primo Theodisce nomine Griechische Religion der archaischen und klassischen Epoche anno 1977 Stuttgardiae editus est, tum in linguam Anglicam conversus)
  2. Deacy, Susan, and Alexandra Villing. Athena in the Classical World. Koninklijke Brill NV, Leiden, The Netherlands: Brill, 2001.

Haec stipula ad mythologiam spectat. Amplifica, si potes!

Formula:Link GA