Quantum redactiones paginae "Helmstadium" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
Addbot (disputatio | conlationes)
m Addbot 28 nexus intervicos removet, quod nunc apud Vicidatam cum tessera d:q486562 sunt
Linea 74: Linea 74:
[[Categoria:Helmstadium|!]]
[[Categoria:Helmstadium|!]]
[[Categoria:Condita saeculo 9]]
[[Categoria:Condita saeculo 9]]
[[Categoria:Urbes hanseaticae]]

Emendatio ex 13:43, 8 Aprilis 2015

Formula:Commune Germaniae

Helmstadium[1] sive Helmanstidi[1] est urbs Saxoniae Inferioris et caput Circuli Helmstadiensis. E partibus quattuor constat, quarum una est Barmke.

Historia

Aedificium pristinae Universitatis Helmstadiensis

Circa annum 800 cella missionis Christianae in agro Helmstadiensi condita est. Urbs ipsa anno 952 nomine Helmonstede in actis Ottonis I imperatoris descripta est. Anno 1199/1200 oppidum a copiis Philippi ducis Sueviae deletum est. Anno 1247 urbs declarata est. Annis 1426 - 1518 Helmstadium sodalis Hansae fuit. Anno 1530 Reformatio protestantica inducta est, Helmstadium pars Ducati Brunsvici factum est. Die 15 Octobris 1576 Academia Iulia - i.e. Universitas Helmstadienis inaugurata est. Ad usque annum 1809 mansit. Nam annis 1807 - 1813 Helmstadium ad Regnum Westphaliae pertinuit, cuius rex Hieronymus Bonaparte eam claudi iussit. Anno 1833 Helmstadium caput circuli eiusdem nominis factum est. Ab anno 1833 pars Rei Publicae Brunsvici erat et ab anno 1946 ad Saxoniam Inferiorem pertinet. Postquam Germania Bello Orbis Terrarum II divisa est, Helmstadium ad finem Germaniae Orientalis situm hac re valde affectum est. Non prius quam anno 1989 finis aperta est.

Cives clari

Nati

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Helmstadium spectant.

Notae

  1. 1.0 1.1 J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3
Vicimedia Communia plura habent quae ad Helmstadium spectant.

Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!