Quantum redactiones paginae "Nominativus" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
Addbot (disputatio | conlationes)
m Addbot 3 nexus intervici removet, quod nunc apud Vicidata cum tessera d:q131105 sunt
(etiam:) nom. & vocativus
Linea 1: Linea 1:
'''Nominativus''', qui etiam dicitur '''casus rectus''', est [[casus]], qui ostendit grammaticum subiecti munus.
'''Nominativus''' est [[casus]], qui ostendit grammaticum subiecti munus.


== Usus nominativi in lingua Latina ==
== Usus nominativi in lingua Latina ==
Linea 35: Linea 35:


'''Senes''' bellum '''timent'''.
'''Senes''' bellum '''timent'''.

{{Grammatica Latina|Nomen}}
{{Grammatica Latina|Nomen}}



Emendatio ex 17:42, 4 Ianuarii 2015

Nominativus est casus, qui ostendit grammaticum subiecti munus.

Usus nominativi in lingua Latina

In activa et in passiva significatione

Sive in passiva sive in activa significatione, casus nominativus indicat id, de quo loquitur verbum. In sententia lupus currit, nomen lupi, quod nominativo utitur, est subiectum verbi activi; in sententia lucerna accenditur, nomen lucernae est subiectum verbi passivi et ideo nominativo casu utitur. Alia exempla:

  1. Aquila volat;
  2. Discipuli vultum magistri timent;
  3. Prima Sedes non iudicabitur a quoquam.

Atributum subiecti

In verbis, quae actionem non ostendunt, subiectum exigit quoque nominativum; praeterea attributum illud subiecti item nominativo utitur: Puella est pulchra; Cicero fit consul. In his sententiis nomina puellae et Ciceronis sunt subiecta; nomina autem pulchrae et consulis sunt attributa subiecti. In utroque casu nominativus exigitur. Alia exempla:

  1. Quattuor sunt anni tempora;
  2. Excellentissimum bonum est temperantia;
  3. Tullus manet aegrotus.

Nominativus generis neutralis

Cum agitur de nominibus generis neutralis, lingua Latina non distinguit nominativum ab accusativo. Quod forte est memoria illius inter res animatas et non animatas distinctionis, cuius hereditatem lingua Persa ab antiquissima alia lingua ceperit.

Alia exempla

Filia bellum amat.

Dominus est in domo.

Bella sunt mala.

Urbs Roma est magna.

Nomen senatoris est Caesar.

Senes bellum timent.

Partes orationis
(Nomen) substantivum | (Nomen) adiectivum | Nomen numerale | Pronomen | Articulus | Verbum (temporale) | Adverbium | Participium | Coniunctio | Praepositio | Interiectio | (Particula)
Nomen substantivum et Nomen adiectivum
Numerus: Singularis | Pluralis | Dualis
Genus: masculinum | femininum | neutrum | commune | omne
Declinatio latina: Prima | Secunda | Tertia | Quarta | Quinta
Casus: Nominativus | Genetivus | Dativus | Accusativus | Vocativus | Ablativus | Locativus