Quantum redactiones paginae "Orlophica" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
No edit summary
mNo edit summary
Linea 8: Linea 8:

Anno [[1769]] Catharina II classem 14 navium bellicarum comite Alexio Gregori filio Orlov fratreque Theodoro Gregori filio Orlov ducibus in [[Mare Mediterraneum]] navigare iussit. Vere anni [[1770]] apud [[Oetylum]] nave constituerunt et incolas [[Mane (paeninsula)|Manes]] paeninsulae [[Calamata]]eque ut rebellarent cohortati sunt.

Tamen solum parvam militum Russicorum manum ad rebellantes adiuvandum e navibus eduxerunt. Etim in [[Epirus|Epiro]], in [[Cyclades|Cycladibus]] insulis et in [[Creta]] seditiones concitatae sunt.
Tamen solum parvam militum Russicorum manum ad rebellantes adiuvandum e navibus eduxerunt. Etiam in [[Epirus|Epiro]], in [[Cyclades|Cycladibus]] insulis et in [[Creta]] seditiones concitatae sunt.

Imprimis in [[Peloponnesus|Peloponneso]] rebelles initio bene successerunt.
Imprimis in [[Peloponnesus|Peloponneso]] rebelles initio bene successerunt.

Emendatio ex 21:11, 29 Martii 2014

Haec pars progressura est Haec pars progressura est.
Comes Gregorius G. Orlov
Fasciculus:Orlov F G by-Shubin.jpg
Comes Theodorus G. Orlov

Orlophica (Neograece: Ορλωφικά) sunt seditiones Graecorum anno 1770 contra Imperium Ottomanicum ortae. Nomen trahunt a fratribus Orlov, comitibus Gregorius Gregori filius Orlov, Alexius Gregori filius Orlov et Theodorus Gregori filius Orlov.

Rerum ordo

Bello Russo-Turcico (1768-1774) Catharina II, imperatrix Russiae, ut Imperium Ottomanicum infirmaret, Gregorio Gregori filio Orlov instigante, ut putatur, legatos ad duces Graecorum misit, quibuscum Russi fide Orthodoxa coniuncti erant.

Anno 1769 Catharina II classem 14 navium bellicarum comite Alexio Gregori filio Orlov fratreque Theodoro Gregori filio Orlov ducibus in Mare Mediterraneum navigare iussit. Vere anni 1770 apud Oetylum nave constituerunt et incolas Manes paeninsulae Calamataeque ut rebellarent cohortati sunt. Tamen solum parvam militum Russicorum manum ad rebellantes adiuvandum e navibus eduxerunt. Etiam in Epiro, in Cycladibus insulis et in Creta seditiones concitatae sunt.

Imprimis in Peloponneso rebelles initio bene successerunt.