Quantum redactiones paginae "Pantheum" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 5: Linea 5:
'''Panthěon''' sive '''Panthēum''' est clarissimum aedificium quod [[Roma antiqua|Romae]] remanet in usu continuo ex antiquitate. Ab [[Agrippa]] primo anno [[27 a.C.n.]] aedificatum, deinde incendio anno [[80]] consumptum, postea ab [[Hadrianus|Hadriano]] anno [[125]] restitutum est. Etiam nunc, restat mundi maximum concretum ne supplementum convexum.
'''Panthěon''' sive '''Panthēum''' est clarissimum aedificium quod [[Roma antiqua|Romae]] remanet in usu continuo ex antiquitate. Ab [[Agrippa]] primo anno [[27 a.C.n.]] aedificatum, deinde incendio anno [[80]] consumptum, postea ab [[Hadrianus|Hadriano]] anno [[125]] restitutum est. Etiam nunc, restat mundi maximum concretum ne supplementum convexum.


Primum ad omnes deos consecratum, Imperator Constantinopolitanus [[Phocas I]] aedificium Papae [[Bonifacius IV|Bonifacio IV]] anno [[609]] dedit, quod in Ecclesiam Christianam nomine ''Santa Maria ad Martyres'' mox conversum est. Post saeculum XV, aedificium quoque sicut sepulchrum adhibebatur, ubi pictores [[Raphael Sanctius Urbinas]] et [[Hannibal Carracci]], compositor [[Archangelus Corelli]], et architectus [[Balthazar Peruzzi]] sepulti sunt.
Primum ad omnes deos consecratum, Imperator Romanorum Constantinopolitanus [[Phocas I]] aedificium Papae [[Bonifacius IV|Bonifacio IV]] anno [[609]] dedit, quod in Ecclesiam Christianam nomine ''Santa Maria ad Martyres'' mox conversum est. Post saeculum XV, aedificium quoque sicut sepulchrum adhibebatur, ubi pictores [[Raphael Sanctius Urbinas]] et [[Hannibal Carracci]], compositor [[Archangelus Corelli]], et architectus [[Balthazar Peruzzi]] sepulti sunt.


== Aedificium ==
== Aedificium ==

Emendatio ex 10:31, 29 Decembris 2013

Panthéum, Romae
Interior Panthei
Architectura panthei

Panthěon sive Panthēum est clarissimum aedificium quod Romae remanet in usu continuo ex antiquitate. Ab Agrippa primo anno 27 a.C.n. aedificatum, deinde incendio anno 80 consumptum, postea ab Hadriano anno 125 restitutum est. Etiam nunc, restat mundi maximum concretum ne supplementum convexum.

Primum ad omnes deos consecratum, Imperator Romanorum Constantinopolitanus Phocas I aedificium Papae Bonifacio IV anno 609 dedit, quod in Ecclesiam Christianam nomine Santa Maria ad Martyres mox conversum est. Post saeculum XV, aedificium quoque sicut sepulchrum adhibebatur, ubi pictores Raphael Sanctius Urbinas et Hannibal Carracci, compositor Archangelus Corelli, et architectus Balthazar Peruzzi sepulti sunt.

Aedificium

Pronaos

Pronaos est vestibulum ante portas Panthei. Est spatium columnatus, octastylos, cum columnis monolithicis ex granito Aegyptiaco factis, atque cum capitellis marmoreis, ordine Corinthio. Inscriptio zophori ita legitur:

M·AGRIPPA·L·F·COS·TERTIVM·FECIT

significans Marcus Agrippa, Lucii filius, consul tertium fecit.

Cella

Cella est rotunda templi, ubi dei aderant, et ritus facti sunt. Solum marmoreum est, cum plurimis marmoribus colorum.

Convexum

Convexum est tectura Panthei. Factum est e opere caementicio. Oculum in culmine est vacuum spatium, ita solis lux in templum perveniat.


Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Pantheum Agrippae spectant (1, 2).

Haec stipula ad aedificium spectat. Amplifica, si potes!

Haec stipula ad historiam spectat. Amplifica, si potes!

Haec stipula ad Romam spectat. Amplifica, si potes!

Formula:Link FA Formula:Link FA Formula:Link FA Formula:Link FA Formula:Link FA