Disputatio Usoris:Viator~lawiki

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

Die 3 mensis decembris 2012.--Viator (disputatio) 20:52, 3 Decembris 2012 (UTC)[reply]



VIATOR : ΕΙΣ ΜΕΙΖΩ ΣΟΦΙΑΝ


Salve, Viator!

Gratus aut grata in Vicipaediam Latinam acciperis! Ob contributa tua gratias agimus speramusque te delectari posse et manere velle.

Cum Vicipaedia nostra parva humilisque sit, paucae et exiguae sunt paginae auxilii, a quibus hortamur te ut incipias:

Si plura de moribus et institutis Vicipaedianis scire vis, tibi suademus, roges in nostra Taberna, vel roges unum ex magistratibus directe.

In paginis encyclopaedicis mos noster non est nomen dare, sed in paginis disputationis memento editis tuis nomen subscribere, litteris impressis --~~~~, quibus insertis nomen tuum et dies apparebit. Quamquam vero in paginis ipsis nisi lingua Latina uti non licet, in paginis disputationum qualibet lingua scribi solet. Quodsi quid interrogare velis, vel Taberna vel pagina disputationis mea tibi patebit. Ave! Spero te "Vicipaedianum" aut "Vicipaedianam" fieri velle!

-- Andrew Dalby (disputatio) 12:32, 6 Decembris 2012 (UTC)[reply]

Disputationes[fontem recensere]

Vos iam saluto.--Viator (disputatio) 14:44, 6 Decembris 2012 (UTC)[reply]

De arte heraldica[fontem recensere]

Gaudeo, Viator, te paginam de arte heraldica incepisse. Saepe quaesivi fontem verborum heraldicorum Latinum, sed nunquam repperi. An talem fontem cognoscis? Andrew Dalby (disputatio) 09:53, 8 Decembris 2012 (UTC)[reply]

Utile erit, amice Viator, si nomen Latinum idoneum nuper repperisti, fontem de hoc nomine citare -- sicut ego nunc in pagina Fridericus Hoelderlinus feci. Salve optime! Andrew Dalby (disputatio) 19:26, 29 Decembris 2012 (UTC)[reply]

Tibi gratias ago causa adiuti in ista pagina! Rex Momo (disputatio) 11:45, 22 Ianuarii 2013 (UTC)[reply]

Thanks a lot[fontem recensere]

... for your corrections of the new I've put about pope Tawadros and pope Francis! Rex Momo (disputatio) 15:40, 12 Maii 2013 (UTC)[reply]

Salve, Viator. Reverti emendationes tuas ad Londinium et Angliam quia haec nomina (Loegria, Trinovantum) haud utiles sunt lectoribus multis. Talia nomina -- fontibus rite citatis -- possumus infra addere, ubi de historia nominum disserimus, sed non in prima sententia. OK? Andrew Dalby (disputatio) 14:55, 14 Septembris 2013 (UTC)[reply]

Hic iam reperis nomen "Trinovantum" cum nexu ad paginam de hoc nomine. Andrew Dalby (disputatio) 15:00, 14 Septembris 2013 (UTC)[reply]
Optime egisti, putabam hoc utile fore eis qui in auctoribus mediaevalibus in talia nomina rariora incidissent quae aliquatenus magis poetica (ut etiam Albio) quam geographica esse videntur. Vale pancratice.--Viator : ΕΙΣ ΜΕΙΖΩ ΣΟΦΙΑΝ (disputatio) 18:29, 15 Septembris 2013 (UTC)[reply]
Recte pro certo mones, Viator. Te suadeo ut de talibus nominibus explicationes fontesque addas ... sed (nisi ab hodiernis saepe adhibentur) non in prima sententia! Vale et tu -- Andrew Dalby (disputatio) 19:17, 15 Septembris 2013 (UTC)[reply]

Salve conscocie[fontem recensere]

Me exemplare tuo valde esse accipe gavisum.Autokrator (disputatio) 21:30, 12 Martii 2014 (UTC)[reply]

Cristo de La Laguna[fontem recensere]

Donec condimentum dictum est: Cristo de La Laguna. Integer condimentum autem hoc: Real Santuario del Santísimo Cristo de La Laguna. Titulus ad mutandum puto; Sanctissimus Christus ad Lacunam Maris, Regali Sanctuario Sanctissimi Christi ad Lacunam Maris. Lorem ipsum tuo.--81.35.206.111 07:22, 9 Aprilis 2014 (UTC)[reply]

Movi ego, mi Viator. Meo iudicio oportet nomina brevia et neutralia praeferre: igitur e.g. verbum "Sanctissimus" e titulis omisi. Andrew Dalby (disputatio) 09:24, 9 Aprilis 2014 (UTC)[reply]

Syrus, Sior[fontem recensere]

"Syrus" non intellegi -- minime enim e Syria Thackeray ortus est! Verbum "Sior", denuo ad nomina hominum duorum a te addita, mihi videtur versionem esse Anglici Sir: an recte censui? Da veniam, mi Viator: id delebo. Tales tituli (sicut "Sanctissimus" in nomine de quo supra disputavimus) nobis haud utilia sunt. In aliis commentationibus non utimur. Vale optime ... Andrew Dalby (disputatio) 08:44, 26 Aprilis 2014 (UTC)[reply]

Bene fecisti, sed volebam tantum reddere titulum "Sir" qui saepe apparet in biographiis sive anglice sive francogallice conscriptis. Vale optime.--Viator (disputatio) 12:43, 26 Aprilis 2014 (UTC)[reply]
Sir ut verbum dignitatis est Eques, nomen postpositum; e.g., Paulus McCartney Eques. Vide Eques.
Sir ut verbum appellationis est Domine, nomen vocativum. IacobusAmor (disputatio) 13:05, 26 Aprilis 2014 (UTC)[reply]
Gratias pro adumbrationibus rei, sed si "Sir" idem est ac "Dominus" quae sit differentia cum "Monsieur" "Mister" (Dominus X et Sir X.)?--Viator (disputatio) 15:00, 26 Aprilis 2014 (UTC)[reply]
"Sir" ad titulum minorem nobilitatis pertinet; "mister (Mr)" nihil significat. Ego et Thackeray (si adhuc viveret), "mister" appellari possumus. Gualterus Scott senex ad nobilitatem erectus est appellationemque "Sir" meruit :) Andrew Dalby (disputatio) 15:39, 26 Aprilis 2014 (UTC)[reply]
gratias tibi pro enodatione regularum subtilissimarum titulorum.--Viator (disputatio) 16:14, 26 Aprilis 2014 (UTC)[reply]

Vale, carissime Viator, quomodo te habes?

Haec nova pagine feci, et tibi parvam relecturam peto. Tibi magnam gratias ago!

Rei Momo (disputatio) 08:56, 30 Aprilis 2014 (UTC)[reply]

Rationem, propter quam formulam {{Non stipula}} inscripseram, tibi adhuc non explicavi. Da veniam, mi Viator! Oportet, si aliquo modo potes, nexum externum inserere; e.g. fortasse nexum ad situm interretialem illius municipii. Quo facto, formulam statim dele. Vale optime! Andrew Dalby (disputatio) 18:58, 20 Octobris 2014 (UTC)[reply]

Bene, bene, iam citationem bibliographicam addidisti. Ergo formulam deleo ego. Andrew Dalby (disputatio) 19:00, 20 Octobris 2014 (UTC)[reply]

Your account will be renamed[fontem recensere]

03:13, 18 Martii 2015 (UTC)

Salve, hanc paginam auxilium, gratias; Synodus Dioecesani Nivariensis.--83.42.35.66 09:23, 11 Aprilis 2015 (UTC)[reply]

Nomen novum tributum est[fontem recensere]

09:24, 19 Aprilis 2015 (UTC)