Quantum redactiones paginae "Adolphus Bartels" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
No edit summary
Addbot (disputatio | conlationes)
m Addbot 4 nexus intervicos removet, quod nunc apud Vicidatam cum tessera d:q71366 sunt
Linea 16: Linea 16:
[[Categoria:Antisemitismus]]
[[Categoria:Antisemitismus]]
[[Categoria:Auctores Theodisci]]
[[Categoria:Auctores Theodisci]]

[[de:Adolf Bartels]]
[[en:Adolf Bartels]]
[[fr:Adolf Bartels]]
[[sv:Adolf Bartels]]

Emendatio ex 22:51, 8 Martii 2013

Adolphus Bartels

Adolphus Bartels velut Bartholomaei fuit scriptor Germanus, qui die 15 Novembris 1862 Veslingburene natus obiit Vimarii anno die 7 Martii 1945.

De vita

Adolphus Bartels primo in Schola eruditorum Meldorpiensi, tum in universitatibus Lipsiensi et Berolinensi eruditus numquam examina ulla absolvit. Lipsiae iuvenis admodum doctus Arminii Conradi, Othonis Erici Hartleben, Caroli Henckell scriptorum familiaris factus ipse etiam, ut scriptor fieret, consilium cepit. Inde ab anno 1888. ad ephemeridas opuscula contribuendo vitam degebat, mox autem inde ab anno 1896. domicilio suo Berolino Vimarium translato ad scribendum historiamque litterarum totus se contulit. Eodem anno fabulam romanensem Dithmarsi inscriptam in lucem edidit, qua nihil celebrius postea finxit.

Quid de re publica senserit

Adolphus Bartels eo innotuit, quod Iudaeis infensus nimioque patriae amore accensus scriptis suis innumeris animos Germanorum praeparavit, quo libentius doctrinam atque rationes Hitleri partiumque nationalium socialisticarum haurirent.