Schola eruditorum Meldorpiana

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Schola eruditorum Meldorpiana vel breviter SEM schola latinitatis temporibus rei publicae liberae Dithmarsicae anno 1540. in oppido Meldorpa ad filios agricolarum locupletum pastorumve Lutheranorum erudiendos condita est, ut postea satis bene praeparati in universitate Rostochiana theologiae vel legibus vel omnibus trivii et quadrivii artibus studerent.

Schola antiquissima nostra aetate gymnasium oppidi Meldorpae impensu atque auspiciis est pagi Dithmarsiae constitutum. Anno 2006 quadraginta septem magistri magistraeque, discipuli discipulae septingenti undequadraginta erant.

De temporibus aedificiisque scholae[recensere | fontem recensere]

Inter annos 1540. et 1859. SEM aedificiis duobus ex eis usa est, quae antea monasterii Dominicanorum fuerant. Anno 1859. sedes nova aedificata est, ex qua discipulorum numero crescente anno 1962. schola in id aeficium translata est, quo his etiam diebus utitur.

Discipuli notitia digni[recensere | fontem recensere]