Quantum redactiones paginae "Georgius V (rex Hannoverae)" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
m r2.7.3) (automaton addit: tr:V. Georg
Linea 50: Linea 50:
[[simple:George V of Hanover]]
[[simple:George V of Hanover]]
[[sv:Georg V av Hannover]]
[[sv:Georg V av Hannover]]
[[tr:V. Georg]]
[[uk:Георг V (король Ганновера)]]
[[uk:Георг V (король Ганновера)]]
[[zh:格奥尔格五世 (汉诺威)]]
[[zh:格奥尔格五世 (汉诺威)]]

Emendatio ex 18:18, 29 Iunii 2012

Georgius V rex Hannoverae

Georgius V, natus 27 Maii 1819, mortuus 12 Iunii 1878, erat rex Hannoverae ab anno 1851 ad usque 1866.

Familia et iuventus (1819-1851)

Georgius solus filius erat Ernesti Augusti, regis Hannoverae et Fridericae de Mecklenburg-Strelitz. Quam Ernestus Augustus 1815 in matrimonium duxit patre suo Georgio III rex Britanniae, qui tum et rex Hannoverae erat, et matre resistentibus. Itaque Ernestus Augustus uxorque cum filio Georgio Londinium reliquerunt et diu Berolinae vixerunt. Puer saepe morbis vexabatur maximeque scrofulis, quibus oculi affecti sunt. Oculo sinistro hoc morbo, dextro ab 1832 casu caecus erat. Quamquam medici 1840 sectionem chirurgicam conabantur, ea non salutaris erat[1]. Tamen pater impetravit, ut filius ei successurus erat et anno 1843, cum pater Londinio erat, regnum primo aliquod tempus administravit, ab hoc tempore omnibus conciliis regni adfuit. Eodem anno Georgius uxorem Mariam de Saxonia-Altenburg duxit. Anno 1845 Ernestus Augustus, regni heres natus est. Princeps iuvenis ut pater studiosissimus erat pristinorum institutionum ut regnum absolutum[2]. Huiusmodi sententias etiam in revolutione anni 1848 ostendit.

Rex caecus (1851-1866)

18 Novembris 1851, post mortem patris, rex Georgius V proclamatus est. Quamquam se constitutionem anni 1848, quae civibus et parlamento Hannoverae iura nonnulla dedit, observaturum affirmavit, statim eam rescindere et constitutionem absolutisticam anni 1840 inducere conatus est, sed diu frustra cum incolis et deputatis de hac re certabat. Anno 1852 Hannovera ad Societatem portorii Germanicam acessit. Ultimis annis apud Hannoveram urbem castellum novum "Castrum Mariae" (vulgo Marienburg) sibi et uxori Mariae reginae exstruxit[3].

Castrum Mariae

Bellum contra Borussos (1866)

Annis post 1848 Theodisci semper de unione civitatum Germaniae disputaverunt. Erant, qui censerent Borussiae primum locum habiturum esse, alii pro principatu Austriae sententiam tulerunt. Rex Georgius fidem in Borussis non habuit neque Othoni de Bismarck, qui ab anno 1862 erat praeses ministrorum Borussiae. Itaque anno 1863 ad consilium principum Francoforti vectus est, qui die unione frustra deliberavit, nam Borussia liberationibus non intererat. Anno 1866, cum iterum controversia de unione Germanica exardesceret, etiam ad bellum itum est. Hannovera iussu regis Austriam secuta est, sed Borussis victa est. Rex civitatem amisit et in Austriam in exsilium fugere coactus est.

Exsilium et mors (1866-1878)

Ibi, in oppido Ostio (Theodisce Gmunden) ad usque mortem vixit, sed numquam regnum suum renuntiavit. Etiam milites conscribebat, qui ut "Legio Guelphorum" regnum recuperarent, sed frustra. Neque autem Georgius neque filius Ernestus Augustus ius Hannoveram regnandi demittebant. Sepulchrum regis in castro Vindesoriensi apud Londinium est.

Nexus externi

Notae

  1. Mijndert Bertram, Das Königreich Hannover, Hannovera 2003, p 85
  2. loco citato, p 86
  3. Ernestus Augustus princeps Hannoverae (editor): Schloss Marienburg. Schulenburg/Leine 2005