Societas portorii Germanica

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Tabula atlantis historici anni 1926 (Gulielmus R. Shepherd: The Historical Atlas, 1926, in Collectio Bibliothecarum Universitatum Texiae). Societas portorii Germanica prima statio consociationis Germaniae.

Societas Portorii Borussico-Germanica[1] (Germanice: Deutsche Zollverein) fuit societas nonnullarum civitatum Germaniae ad negotios, quae ad mercaturam et ad portoria[2] pertinebant, gerendos, exempli gratia mensurae ac nummi uni facti sunt. Foedus die 22 Martii 1833 factum est, die 1 Ianuarii 1834 tamen ratum esse coepit

Anno 1871, unio de facto cum novo Imperio Germanico contributa est, quamquam urbes Hamburgum et Brema ut liberi portus extra limina portoriorum imperii usque ad annum 1888 manserunt ac Ducatus Magnus Luxemburgum autem usque ad annum 1919 ad societatem portorii cum Imperio Germanico pertinuit.

Rerum gestarum scriptores putant Germanicam portorii societatem fuisse primam stationem consociationis Germaniae.

Lege etiam[recensere | fontem recensere]

  • Wolfram Fischer: Der deutsche Zollverein. Fallstudie einer Zollunion. In: Ders.: Wirtschaft und Gesellschaft im Zeitalter der Industrialisierung. Gottingae, anno 1972. ISBN 3-525-35951-9. S. 110–128. (Germanice)
  • Wolfram Fischer: Der deutsche Zollverein, die europäische Wirtschaftsgemeinschaft und die Freihandelszone. In: Ders.: Wirtschaft und Gesellschaft im Zeitalter der Industrialisierung. Gottingae, anno 1972. ISBN 3-525-35951-9. S. 129–138.
  • Hans-Werner Hahn: Geschichte des Deutschen Zollvereins. Vandenhoeck & Ruprecht, Gottingae anno 1984. ISBN 3-525-33500-8. (Germanice)
  • Henricus de Treitschke: Die Gründung des Deutschen Zollvereins, Lipsiae anno 1913 (= Excerpta ex libro: Deutsche Geschichte im Neunzehnten Jahrhundert, Volumina II - IV, Lipsiae anno 18791894). (Germanice)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Fons[recensere | fontem recensere]

  1. liber apud books.google.de Allgemeine Literaturzeitung des Jahres 1841 (Germanice) cum partibus Latine scriptis: De oeconomicis disciplinis ad Saxoniam referendis.
  2. Portorium Italiane dazio Castiglioni, Aloisius; Mariotti, Scaevola. Vocabolario della lingua latina, latino-italiano, italiano-latino. Quarta editio a Petro Georgio Parroni curata (Taurini, 2007)..