Quantum redactiones paginae "Fulgur" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
No edit summary
Linea 10: Linea 10:


Longe primum fulgor videtur et postea [[tonitrus]] auditur, quia [[velocitas]] [[lux|lucis]] maior est quam [[sonus|soni]].
Longe primum fulgor videtur et postea [[tonitrus]] auditur, quia [[velocitas]] [[lux|lucis]] maior est quam [[sonus|soni]].
http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/b/b6/Lightnings_sequence_2_animation.gif


== Vide etiam ==
== Vide etiam ==

Emendatio ex 23:04, 13 Decembris 2011

fulgura

Fulgur (-ris, n) est caeli electrica emissio cum tonitru, quod accidit in procellis, et aliquando in eruptionibus Volcanorum vel in pulveris tempestatibus. Ab hac aeris electicitatis emissione, ductus fulguris potest ire usque ad 220 000 Km/hora et pollet calore 30 000 C° gradorum. Quae temperatura sabulam potest fundere in vitreum appelatum "fulgurites", qui sunt cavi et possunt in solum infigere. Sunt quasi 16 milia milium procellarum fulgurum per annum in omni orbe terrarum. Aera per quod iter faciunt fulgura ionizant. Quod format oxydum nitricum acidumque nitricum magno benificio plantarum in solo.

Fulgura oriri possunt in cineris nubibus ex eruptionibus vulcanorum. Nascuntur etiam ex silvarum incendiis, producentia pulverem quo onus electricum staticum formetur. Quomodo in initio fulgura formentur incertum est inter auctores. Periti causis studuerunt ex perturbationibus aeris ( ventus, humiditas, frictio, pressio atmospherica) usque ad impactum ventorum solis et molem particularum oneratarum solis. Dicunt glaciem in nube elementum praecipuum esse in formandis fulguribus atque positiva negativaque onera discerpere in nube, sicut adiuvet in formandis fulguribus.


etymologia antiqua

Fulgur (-ris, n) et fulmen, ictus caelestis iaculi, a feriendo dicti; fulgere enim ferire est atque percutere. Fulmen autem conlisa nubila faciunt. Nam omnium rerum conlisio ignem creat, ut in lapidibus cernimus, vel attritu rotarum, vel in silvis arborum: simili modo in nubibus ignis, unde et prius nubila sunt, deinde ignes. Vento autem et igni fulmina in nubibus fieri et inpulsu ventorum emitti. Ideo autem fulminis ignem vim habere maiorem ad penetrandum, quia subtilioribus elementis factus est quam noster, id est qui nobis in usu est. Tria sunt autem eius nomina, fulgus, fulgor et fulmen: fulgus, quia tangit; fulgor, quia incendit et urit; fulmen, quia findit; ideo et cum ternis radiis finguntur.

Longe primum fulgor videtur et postea tonitrus auditur, quia velocitas lucis maior est quam soni. http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/b/b6/Lightnings_sequence_2_animation.gif

Vide etiam

Partes huius textus transsumptae sunt ex Etymologiarum Libris Viginti Sancti Isidori Hispalensis.