Quantum redactiones paginae "Secta Sunnitica" differant
m r2.7.1) (automaton addit: ckb:سوننە |
m r2.7.1) (automaton addit: be:Суніты |
||
Linea 28: | Linea 28: | ||
[[ast:Sunismu]] |
[[ast:Sunismu]] |
||
[[az:Sünni]] |
[[az:Sünni]] |
||
[[be:Суніты]] |
|||
[[bg:Сунити]] |
[[bg:Сунити]] |
||
[[bn:সুন্নি (ইসলাম)]] |
[[bn:সুন্নি (ইসলাম)]] |
Emendatio ex 20:34, 26 Septembris 2011
Secta Sunnitica (Arabice أهل السنة ahlu s-sunna, "populus moris") est praeter Siiticam altera atque maior fidei Islamicae, quam inter 85 et 93 % Musulmanorum terrae sequuntur.[1][2] Vocabulum Arabicum sunna (سنة) significat exemplum quod Machometus praebuit dictis et praeceptis suis.
Quanti momenti Siitis est successio imamorum, tanti Sunnitis erat successio calipharum. Quod autem non ad traditionem attinet et consuetudines, sed ad ipsas fidei doctrinas, minus inter ambas religionis varietates interesse videtur quam inter ecclesias Catholicas et reformatas.
A morte Machometi usque ad finem imperii Ottomanici, summam inter Sunnitas auctoritatem habebat calipha, quam nostris diebus exercent infiniti divinitatis Islamicae doctores (علماء ʿulamāʾ).
Distinguuntur quattuor scholae (مذهب maḏhab 'via', pl. مذاهب maḏāhib) iuris prudentiae Sunniticae:
- Hanafitae, qui sequuntur doctrinam Abū Hanīfa, qui obiit anno 767.
- Malicitae, quorum caput erat Mālik ibn Anas, anno 795 defunctus, praecipue in Africa crebri.
- Safiitae, qui Machometum ibn Idris aš-Šāfiʿī, qui anno 820 mortuus est, ut ducem agnoscunt.
- Hanbalitae, quos Aḥmad bin Ḥanbal docuit, qui anno 855 vitam naturae reddidit.
Notae
Nexus externi
Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes! |