Quantum redactiones paginae "Demetrius Medvedev" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
Xqbot (disputatio | conlationes)
Linea 86: Linea 86:
[[mhr:Медведев, Дмитрий Анатольевич]]
[[mhr:Медведев, Дмитрий Анатольевич]]
[[mk:Димитриј Медведев]]
[[mk:Димитриј Медведев]]
[[ml:ദിമിത്രി മെദ്വെദേവ്]]
[[mn:Дмитрий Медведев]]
[[mn:Дмитрий Медведев]]
[[mr:दिमित्री मेदवेदेव]]
[[mr:दिमित्री मेदवेदेव]]

Emendatio ex 09:42, 12 Iulii 2011

Formula:Data hominis Demetrius Anatolii filius Medvedev (Russice: Дмитрий Анатольевич Медведев, Dmitrij Anatol’evič Medvedev; natus 14 Septembris 1965), vir publicus Russicus, praeses Foederationis Russicae ab die 7 Maii anni 2008.

Biographia

Demetrius Medvedev natus est die 14 Septembris anni 1965, Leninopoli in urbe (quae nunc Petropolis vocatur), in familia professoris. Alumnus est facultatis iuridicae Universitatis Publicae Leninopolitanae (nunc Petropolitanae), ubi annis 19881999 docuit. Annis 19901995 in administratione Petropolitana laborabat (ibi praefectus eius fuit Vladimirus Putin).

Anno 1999 Moscuam migravit. Annis 20002005 in administratione praesidis Foederationis Russicae laborabat. Ab die 14 Novembris anni 2005 ad diem 7 Maii anni 2008 erat vicarius ministri primarii. Die 10 Decembris anni 2007 Medvedev a factione Russia Unita («Единая Россия», Edinaja Rossija) propositus est sicut candidatus pro officio praesidis Russiae. Etiam "Russorum praesidens Vladimirus Putin a successore a se designato Demetrio Medvedev rector supremus futurus esse dicitur" [1]. In electionibus ad praesidem Foederationis Russicae, quae die 2 Martii anni 2008 acciderunt, Medvedev plus 70,28% votorum accepit. Die 7 Maii anno illo factus est praeses Russiae.

Notae

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Demetrium Medvedev spectant (1, 2).