Quantum redactiones paginae "Arcus caelestis" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
m [r2.5.2] bot addit: az:Göy qurşağı
m bot addit: ia:Iride
Linea 112: Linea 112:
[[ht:Lakansyèl]]
[[ht:Lakansyèl]]
[[hu:Szivárvány]]
[[hu:Szivárvány]]
[[ia:Iride]]
[[id:Pelangi]]
[[id:Pelangi]]
[[io:Pluv-arko]]
[[io:Pluv-arko]]

Emendatio ex 11:49, 24 Ianuarii 2011

Arcus caeli (duplex) supra Rhenaniam
Monitio: Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas.

Arcus pluvius[1] vel simpliciter arcus dictus a similitudine curvati arcus. Iris huic nomen proprium est. Secundum falsam Sancti Isidori Hispalensis etymologiam, vox iridis est quasi vox aeris, quod per aera ad terras descendit. Hic autem a sole resplendet, dum cavae nubes ex adverso radium solis accipiunt et arcus speciem fingunt; cui varios colores illa dat res, quia aqua tenuis, aer lucidus, et nubes caligantes, inradiata ista varios creant colores. Partes huius textus transsumptae sunt ex Etymologiarum Libris Viginti Sancti Isidori Hispalensis.


Colores arcus caelestis

Colorum spectrum quantum oculus mortalis contuetur

Arcus in mythologis variis

In Bibliis Sacris

8 Haec quoque dixit Deus ad Noe et ad filios eius cum eo: 9 “Ecce ego statuam pactum meum vobiscum et cum semine vestro post vos 10 et ad omnem animam viventem, quae est vobiscum tam in volucribus quam in iumentis et in omnibus bestiis terrae, quae sunt vobiscum, cunctis, quae egressa sunt de arca, universis bestiis terrae. 11 Statuam pactum meum vobiscum; et nequaquam ultra interficietur omnis caro aquis diluvii, neque erit deinceps diluvium dissipans terram”. 12 Dixitque Deus: “Hoc signum foederis, quod do inter me et vos et ad omnem animam viventem, quae est vobiscum, in generationes sempiternas: 13 arcum meum ponam in nubibus, et erit signum foederis inter me et inter terram. 14 Cumque obduxero nubibus caelum, apparebit arcus meus in nubibus, 15 et recordabor foederis mei vobiscum et cum omni anima vivente, quae carnem vegetat; et non erunt ultra aquae diluvii ad delendum universam carnem. 16 Eritque arcus in nubibus, et videbo illum et recordabor foederis sempiterni, quod pactum est inter Deum et omnem animam viventem universae carnis, quae est super terram”. 17 Dixitque Deus ad Noe: “Hoc erit signum foederis, quod constitui inter me et omnem carnem super terram”. (Biblia Vulgata, Liber Genesis 9:8–17)

In mythologiis aliis

In traditionibus occidentalibus, arcus semper bonum omen est; populus tamen Karen Birmaniae credunt arcum demonium tinctum periculosumque figurare qui infantes edat. In populis Zulu in Africa, arcus est horrendus amicus serpentium. Populi aliquot Indonesiae credunt arcum viam ad caelum esse.

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus ad finem libri sui XX, 11, 26–30 arcum caeli vel irim describit. De arcus coloribus haec scribit: "Cuius species quantum mortalis oculus contuetur prima lutea visitur, secunda flavescens vel fulva, punicea tertia, quarta purpurea, postrema caerulo concreta et viridi."

Infra in tabula colores quos Ammianus Marcellinus nominavit praebentur ad sinistram secundum nostram vicipaediam et ad dextram secundum nomina Anglica quibus in editione bibliothecae classicae Loeb redduntur. Colores Anglici ut ita dicam ex vicipaedia Anglica sumpti sunt.

secundum nostram vicipaediam secundum bibliothecam classicam Loeb
et vicipaediam Anglicam
Luteus yellow
Flavus golden
Fulvus tawny
Puniceus red
Purpureus violet
Caeruleus blue
Viridis green

Pinacotheca

Nota

  1. Horatius.

Formula:Link FA Formula:Link FA