Quantum redactiones paginae "Gaius Aemilius Ti.f. Mamercinus" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
Paginam instituit, scribens ''''Gaius Aemilius Ti.f. Mamercinus''' (quando natus, quando mortuus sit, nescimus) vir publicus Romanus saeculi quinti et quarti a.C.n. fuit. ==Cursus honorum== Aemili...'
(eadem)

Emendatio ex 12:00, 12 Ianuarii 2011

Gaius Aemilius Ti.f. Mamercinus (quando natus, quando mortuus sit, nescimus) vir publicus Romanus saeculi quinti et quarti a.C.n. fuit.

Cursus honorum

Aemilius anno 394 a.C.n. primum tribunus militum consulari potestate erat. Collegae eius Marcus Furius Camillus, Lucius Furius L.f. Medullinus, Lucius Valerius L.f. Poplicola, Spurius Postumius Albinus Regillensis, Publius Cornelius Scipio fuerunt. Eo anno Romani bellum Faliscorum continuabant[1]. Anno 391 iterum electus est atque cum eo Lucius Lucretius Flavus Tricipitinus, Servius Sulpicius Q.f. Camerinus, Lucius Aemilius Mam.f. Mamercinus, Lucius Furius L.f. Medullinus, Agrippa Furius Sex.f. Fusus et hoc anno contra Volsinios et Clusium pugnatum est[2].

Nexus externi

Notae

  1. Titus Livius, ab urbe condita, V 26-27
  2. op. cit., V 32