Servius Sulpicius Q.f. Camerinus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Servius Sulpicius Q.f. Camerinus (nescimus, quando natus, quando mortuus sit) vir publicus Romanua quinti et quarti saeculi a.C.n. fuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Servius anno 393 a.C.n. una cum Lucio Lucretius Flavo Tricipitino consul suffectus creatus est, postquam ordinarii Lucius Valerius L.f. Potitus et Publius Cornelius Maluginensis se a magistratu abdicaverant. Hoc anno Romani Lucretio duce contra Aequos certaverunt[1]. Anno 391 primo tribunus militum consulari potestate erat atque cum eo Gaius Aemilius Ti.f. Mamercinus, Lucius Lucretius Flavus Tricipitinus, Lucius Aemilius Mam.f. Mamercinus, Lucius Furius L.f. Medullinus, Agrippa Furius Sex.f. Fusus et hoc anno contra Volsinios pugnatum est et Clusii cives auxilium Romanorum contra Gallos petiverunt. Quamquam non impetrati sunt, hoc initium incursionis Gallorum fuit.[2]. Servius anno 387 etiam interrex erat[3].

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Titus Livius, ab urbe condita, V 31
  2. op. cit., V 32
  3. op. cit., VI 5,6