Lucius Furius L.f. Medullinus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Lucius Furius L.f. Medullinus (quando natus, quando mortuus sit, nescimus) vir publicus Romanus saeculi quinti et quarti a.C.n. fuit.

Familia[recensere | fontem recensere]

Pater eius Lucius Furius Medullinus erat, qui annis 432 a.C.n., 425 atque 420 tribunus militum consulari potestate erat.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Furius anno 413 a.C.n. una cum Aulo Cornelio Cosso primo consul electus est. Furius eo anno milites in Volscos duxit et Ferentinum oppidum expugnavit. Domi quaestio necis Marci Postumii Albini Regillensis, tribuni superioris anni, constitutum est[1]. Anno 409 a.C.n. secundum consulatum administravit, tum cum Gnaeo Cornelio A.f. Cosso. Tum primum quaestores plebeii electi sunt[2]. Eodem tempore et Volsci et Aequi Romanis bellum inferrebant. Consules itaque dilectum habebant - tribunis plebis invitis atque in hostem milites duxerunt. Postquam frustra Carventum oppidum obsesserunt, domum reverterunt[3]. Deinde septies tribunus militum consulari potestate fuit:

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Titus Livius, ab urbe condita, IV 51
  2. op. cit., IV 54
  3. op. cit., IV 55
  4. op cit. IV 57,12-58,5
  5. op cit., IV 61,2
  6. op. cit., V 14
  7. op. cit., V 16
  8. op. cit., V 24
  9. op. cit., V 26-27
  10. op. cit., V 32


Antecessores:
Gnaeus Cornelius A.f. Cossus, Lucius Valerius L.f. Potitus, Quintus Fabius Q.f. Vibulanus II, Marcus Postumius Albinus Regillensis
Consul
413 a.C.n.
cum
Aulo Cornelio Cosso
Successores:
Quintus Fabius Ambustus Vibulanus et Gaius Furius Pacilus
Antecessores:
Manius Aemilius Mam.f. Mamercinus et Gaius Valerius L.f. Potitus Volusus
Consul
409 a.C.n.
cum
Gnaeo Cornelio A.f. Cosso
Successores:
Trib. Mil. Cons. Pot.: Gaius Iulius Sp.f. Iullus, Publius Cornelius A.f. Cossus, Gaius Servilius P.f. Ahala