Quantum redactiones paginae "Harpyiae" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
No edit summary
Linea 1: Linea 1:
[[Fasciculus:Harpyie.JPG|thumb|right|300px|Harpya medio aevo picta, fortasse ex Aeneide.]]
[[Fasciculus:Harpyie.JPG|thumb|right|300px|Harpya medio aevo picta, fortasse ex Aeneide.]]
'''Harpyae''' sunt daemones maleficae, quae mortales varie cruciabant : in primis infantes rapiebant et ad inferos mittebant. Sontes quoque homines iussu deorum persequebantur. Itaque canes [[Iovis]] appellabantur, ut quae lacessebant quoscumque dominus suus eis designaverat. Exempli gratia [[Phineus|Phineo]] vati, qui Iovem loquacitate offenderat, omnem cibum diu vel eripuere vel fimo polluerunt.
In mythologia Graeca '''harpyae''' sunt daemones maleficae, quae mortales varie cruciabant : in primis infantes rapiebant et ad inferos mittebant. Sontes quoque homines iussu deorum persequebantur. Itaque canes [[Iovis]] appellabantur, ut quae lacessebant quoscumque dominus suus eis designaverat. Exempli gratia [[Phineus|Phineo]] vati, qui Iovem loquacitate offenderat, omnem cibum diu vel eripuere vel fimo polluerunt.


Filiae Thaumantis et Oceanidae Electrae vulgo dicebantur, non tamen ab omnibus. [[Valerius Flaccus]] earum patrem [[Typhon]]em vult esse; qui precibus natarum commotus eis succurrit, tum cum [[Boreadae]] eas occisuri erant. Sorores erant [[Iris (mythologia)|Iris]], deorum nuntiae. Postquam e domo Phinei et [[Thracia]] expulsae sunt Strophadas insulas incoluisse in [[Mare Ionium|mari Ionio]] dicuntur.
Filiae Thaumantis et Oceanidae Electrae vulgo dicebantur, non tamen ab omnibus. [[Valerius Flaccus]] earum patrem [[Typhon]]em vult esse; qui precibus natarum commotus eis succurrit, tum cum [[Boreadae]] eas occisuri erant. Sorores erant [[Iris (mythologia)|Iris]], deorum nuntiae. Postquam e domo Phinei et [[Thracia]] expulsae sunt Strophadas insulas incoluisse in [[Mare Ionium|mari Ionio]] dicuntur.

Emendatio ex 13:18, 30 Iulii 2010

Harpya medio aevo picta, fortasse ex Aeneide.

In mythologia Graeca harpyae sunt daemones maleficae, quae mortales varie cruciabant : in primis infantes rapiebant et ad inferos mittebant. Sontes quoque homines iussu deorum persequebantur. Itaque canes Iovis appellabantur, ut quae lacessebant quoscumque dominus suus eis designaverat. Exempli gratia Phineo vati, qui Iovem loquacitate offenderat, omnem cibum diu vel eripuere vel fimo polluerunt.

Filiae Thaumantis et Oceanidae Electrae vulgo dicebantur, non tamen ab omnibus. Valerius Flaccus earum patrem Typhonem vult esse; qui precibus natarum commotus eis succurrit, tum cum Boreadae eas occisuri erant. Sorores erant Iris, deorum nuntiae. Postquam e domo Phinei et Thracia expulsae sunt Strophadas insulas incoluisse in mari Ionio dicuntur.

Aspectus earum monstrosa erat, sive feminae alatae, sive aves vultu virgineo et unguibus rapacibus praediti dicebantur. Foediores etiam fiunt, rugosae et vetulae cum vultu gallinaceo et corpore partim humano. Praeterea fluxu ventris perpetuo ubique taetrum et pertinacem odorem effundebant. Apud Latinos paulatim cum Furiis confusae sunt. Ita a Vergilio poeta describuntur :

Harpya aeri incisa ex libro Ulixis Aldrovandi : Monstrorum historiae, Bononiae, 1642.
tristius haud illis monstrum, nec saeuior ulla
pestis et ira deum Stygiis sese extulit undis. 215
uirginei uolucrum uultus, foedissima uentris
proluuies uncaeque manus et pallida semper
ora fame.

Ita ab Hygino :"Hae fuisse dicuntur capitibus gallinaceis, pennatae, alasque et bracchia humana, unguibus magnis, pedibusque gallinaceis, pectus album femineaque humana." Homerus unius meminit, cui nomen Podarge. Hesiodus duas novit : Aello (quod latine interpretari possis Procella) et Ocypete (latine Velox cursu). Mox saepe tres sunt, Celaeno (latine Fusca) addita.

Ita nec de aspectu, nec de numero nec de nominibus inter auctores constat.

Fontes.

la:Harpyae