Quantum redactiones paginae "Marcus Licinius Crassus Frugi (consul 27)" differant
m bot addit: pl:Marek Licyniusz Krassus Frugi (konsul 27 n.e.) |
m bot addit: bg:Марк Лициний Крас Фруги (консул 27 г.) |
||
Linea 25: | Linea 25: | ||
[[Categoria:Categoria nativitatis desiderata]] |
[[Categoria:Categoria nativitatis desiderata]] |
||
[[bg:Марк Лициний Крас Фруги (консул 27 г.)]] |
|||
[[en:Marcus Licinius Crassus Frugi]] |
[[en:Marcus Licinius Crassus Frugi]] |
||
[[fi:Marcus Licinius Crassus Frugi]] |
[[fi:Marcus Licinius Crassus Frugi]] |
Emendatio ex 09:29, 16 Martii 2010
Marcus Licinius Crassus Frugi (quando natus sit, nescimus, mortuus est anno 47) senator Romanus fuit. Pater eius Marcus Licinius Crassus Frugi consulatum ordinarium gessit anno 14 a.C.n.. Uxorem Scriboniam duxit, quae inter maiores Gnaeum Pompeium Magnum numerabat. Ipse collegio curatorum operum locorumque publicorum interfuit. et anno 24 praetor urbanus erat. Anno 27 consul ordinarius electus est. Aut Caligula aut Claudius imperator eum legatum Augusti pro praetore Mauretaniae provinciae novae fecit. Ibi res ita feliciter gessit, ut ornamenta triumphalia accepit. Cum Claudius de Britannia triumphavit, Licinius, qui imperatorem comes secutus erat, iterum ornamentis triumphalibus honoratus est. Ex Scribonia multo liberos habuit:
- Gnaeus Pompeius Magnus, maritus Antoniae, filia Claudii imperatoris (mortuus anno 47,
- Lucius Pompeius Magnus,
- Marcus Licinius Crassus Frugi, consul ordinarius anni 64, caesus a Nerone imperatore ante annum 68,
- Lucius Crassus Scriboniamus, mortuus post annum 69,
- Gaius Piso Frugi Licinianus (natus anno 38, mortuus 15 Ianuarii 69), quem Galba successorem elegit.
Anno 47 Messalina imperatrice incitante Licinius cum uxore Scribonia et filio Gnaeo Pompeio supplicio suppremo affectus est[1].
Notae
- ↑ Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 7, c. 175-176
Antecessores: Gnaeus Cornelius Lentulus Gaetulicus et Gaius Calvisius Sabinus |
Consul 27 cum Lucio Calpurnio Pisone |
Successores: Gaius Appius Iunius Silanus et Publius Silius Nerva |