Marcus Licinius Crassus Frugi

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Marcus Licinius Crassus Frugi (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus primo saeculo a.C.n. exeunte fuit. Fortasse Marcus Licinius Crassus consul anni 30 a.C.n. eum adoptavit. Ipse anno 14 a.C.n. consul ordinarius creatus est, tum anno 10 a.C.n. legatus Augusti pro praetore Hispaniam Citeriorem administravit. Anno 9/8 proconsul Africae erat. Praeterea augur fuit. Filius eius Marcus Licinius Crassus Frugi anno 27 consul ordinarius electus est[1].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 7, c. 175


Antecessores:
Marcus Livius Drusus Libo et Lucius Calpurnius Piso Pontifex
Consul
14 a.C.n.
cum
Gnaeo Cornelio Lentulo Augure
Successores:
Tiberius Claudius Nero et Publius Quinctilius Varus