Ministerium Educationis Civitatum Foederatarum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Sigillum ministerii.

Ministerium Educationis Civitatum Foederatarum[1][2] est unum e ministeriis gubernationis Civitatum Foederatarum gradu Consilii constitutis. Quod per Actum Ordinationis Ministerii Educationis (Legem Publicam 96-88), a Iacobo Carter praeside die 17 Octobris 1979 subscriptam, die 4 Maii 1980 operari coepit.[3] Actus Ordinationis Ministerii Educationis Ministerium Valetudinis, Educationis, et Salutis dividit in ministeria educationis et valetudinis officiorumque humanorum. Ministerium Educationis a Ministro Educationis Civitatum Foederatarum administratur. Huic ministerio sunt 4400 fere operarii atque annua pecuniae ratio $68 billionum (2016).[4]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

Aedificium Lyndon Baines Johnson, praesidium ministerii.
  1. Warning icon.svg Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)
  2. Anglice United States Department of Education, nomen imminutum ED et DoED.
  3. Department of Education Organization Act As Enacted.
  4. About ED.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Heffernan, Robert V. 2001. Cabinetmakers: Story of the Three-Year Battle to Establish the U.S. Department of Education. ISBN 978-0595158706.
  • Radin, Beryl A., et D. Hawley Willis. 1988. Politics of Federal Reorganization: Creating the U.S. Department of Education. ISBN 978-0080339771.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Ministerium Educationis Civitatum Foederatarum spectant.