Les Belles Lettres

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Les Belles Lettres est domus editoria Francica.

De editionibus conditis[recensere | fontem recensere]

Fama est domum circum tempus Belli Orbis Terrarum primi coepisse, cum Iosephus Vendryes (1875–1963) philologus, qui auferre in sarcinis Homeri litterarum editionem cupiebat, nihil aliud nisi editiones Germanicas reperiret. Bello confecto, societas facta est, Societas Guillaume Budé, ex nomine eruditi Gallici sexti decimi saeculi. Societas pertinebat ut classicos scriptores maiores ex culturis Graeca et Latina prodat, et statuit publicare "corpus completum scriptorum graecorum et latinorum, scripta et translationes."

At Societas Guillaume Budé facultatibus ad hoc propositum adsequendum carebat. Ad illos classicos libros edendos, decretum est condere editionis societatem, Societatem Liberales Litteras ad Culturam Classicam Proferendam, quae hodie facta est Societas Editionis Liberales Litterae. Caput coactum est a Gallicis negociatoribus amicis classicarum litterarum, quorum summa fuerunt ad trescenti participes, cuius primus praeses fuit Paulus Mazon (1874–1955), Graecarum litterarum studiosus, qui Homerum convertit. Editionum socialis sedes in via Saint-Germain 157 sita est: de quibus editionibus vide et Collection des Universités de France ("Corpus Francicarum universitatum").

Eventa[recensere | fontem recensere]

Die 29 Maii 2002, incendium Liberalium Literarum receptacula in Gasny? (Eure?) consumpsit. Librorum ab integro imprimendorum consilium statim captum est. Plerique libri hodie ab integro impressi sunt, in transitu meliores facti emendationibus aut indicando novos libros. Liberales littera ad centum libros anno publicant.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]