Roman numeral 10000 CC DD.svg
Latinitas bona

Sirenes

E Vicipaedia
(Redirectum de Sirena)
Jump to navigation Jump to search
Siren in sepulcro saec. I a.C.n. sculpta; e museo Lupariensi.

Sirenes (-um, f.) (Graece: sing. Σειρήν, pl. Σειρῆνες) vel Sirenae (-arum, f.) in mythologia Graeca sunt maris monstra superiore parte virginis alatae formam habentia, inferiorem volucris. Navigantibus cantu Sirenum deceptis naufragium paratur.

De numero et nominibus[recensere | fontem recensere]

Fuerunt apud auctores varios vel duae vel tres sive adeo quinque Sirenes. Homerus duas memorat sine nominibus.[1] Scriptores Byzantini nomina addunt e fontibus deperditis: a Tzetze enim enumerantur Pisinoë, Aglaope et Thelxiepea;[2] ab Eustathio seu duae, Aglaopheme et Thelxiepea, seu "apud recentiores, inter quos Lycophron" tres, Parthenope, Ligea et Leucosia;[3] a scholiasta in Apollonium Rhodium Thelxinoë vel Thelxiope, Molpe et Aglaophonus.[4]

Fabulae[recensere | fontem recensere]

Sirenes insulam incolabant Anthemoëssam a Iove datam, secundum Hesiodum; poëtae autem Romani in Sirenum scopulis collocaverunt.[5] Filiae fuisse dicuntur Acheloi fluminis et Calliopes Musae vel Terpsichores vel Melpomenes.

In Odyssea[recensere | fontem recensere]

Cum Ulixes carmine duodecimo e mortuorum regno in insulam Circae rediit, dea ei futuram navigationem descripsit atque benigne patefecit quomodo pericula caveret. Primum periculum erant sirenes quae florido in prato sedentes cantu suo nautas praetereuntes eliciebant nec quisquam eorum postea domum redibat sed albentium ossium acervi in litore insulae adspiciebantur. Tum eum monuit ut comitum aures cera obstrueret ne audirent blandam et letalem vocem dum ipse, si audire vellet, malo validis vinculis adligaretur. Ita periculum sirenarum effugere potuit Ulixes. Ad sirenas designandas Homerus duali numero bis[6] utebatur, ita duas esse indicans.

Sirenes pisciformes[recensere | fontem recensere]

Ulixes a Sirenibus tribus temptatus. Stamnus, opus eponymum "pictoris Sirenum", Vulci, c. 475 a.C.n. (Museum Britannicum E 440).

Medio Aevo et postea, Sirenes non avis speciem habent sed piscis,id est nympha marina quae imago usque ad hunc diem verbo "sirena" linguis Romanicis invocatur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Odyssea 12.52.
  2. Tzetzes, Commentaria in Lycophronis Alexandram 7l2.
  3. Eustathius, Commentaria in Homeri Odysseam vol. 2 p. 5 Stallbaum; cf. Strabo, Geographia 5.4.7, 6.1.1; Servius, Commentaria in Vergilii Georgicon 4.562.
  4. Scholia in Apollonium Rhodium p. 298 Wendel.
  5. Hesiodus, Eoeae fr. 27 Merkelbach et West, apud Scholia in Apollonium Rhodium p. 298 Wendel; Vergilius, Aeneis 5.864; Ovidius, Metamorphoses 14.88.
  6. XII.52 et 167.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Plura legere si cupis[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Sirenes spectant.