Geographica (Strabo)

E Vicipaedia
(Redirectum de Geographia (Strabo))
Jump to navigation Jump to search
Titulus editionis 1620 ab Isaacio Casaubono curatae

Geographica est unicum opus servatum Strabonis, auctoris Graeci qui sub Romanis principibus Augusto et Tiberio orbem sibi cognitum septemdecim libris descripsit qui praeter ultima septimi libri capitula integri ad nostram aetatem pervenerunt. Ita maximam summam geographicam antiquam composuit, non de suo quidem sed excerptis prioribus auctoribus et consutis.

Quid sibi proposuerit auctor[recensere | fontem recensere]

Summam geographicam universalem suae aetatis conscribere in animo habebat Strabo ː omnia quae de geographia orbis terrarum iam scripta erant in unum cogere volebat additis regionibus per Romanorum expeditiones nuper exploratis et vetustioribus geographis parum notis. Ita compilationem praecedentium auctorum (saltem optimorum et recentissimorum ex eis) meditabatur, subiunctis quae ipse viderat et quae nuper cognita erant. Res humanas quoque, non tantum loca, ut qui primum historicus fuerat, Geographicis suis complecti constituit. Eisdem lectoribus destinabantur atque Commentarii historici paulo antea publicati, hoc est hominibus Graecis civili vitae deditis et a philosophicis studiis non abhorrentibus[1]. Nam illa duo opera colossea (κολοσσουργίαι) eiusdem generis ei videbantur ac velut duae partes unius philosophiae moralis. Eadem tum Romanis et eorum principi Augusto curae erant quoniam Marcus Agrippa tabulam geographicam orbis confici iussit quae cum commentario in porticu Vipsania exposita est. Omnia enim quae sub dicione sua habebant recensere cupiebant.

Quando publicata sint[recensere | fontem recensere]

Nec quando nec ubi composita aut publicata sint aut quamdiu operi suo vacaverit auctor compertum habemus (sine dubio secundae vitae parti tribuenda sunt quoniam maximum opus historicum in quadraginta septem libros digestum, Commenrarii historici inscripti, iam in lucem prodierant)). Quin etiam sunt eruditi qui putant illos libros nondum ab auctore perpolitos mortuo iam Strabone ab aliis publicatos esse[2]. Quae fortasse causa fuit cur Geographica tam diu latuerint ː a Dionysio Periegetico primum ineunte secundo saeculo ac deinde semel ab Athenaeo circa 200 citata[3] sexto saeculo demum postquam Stephanus Byzantinus opus copiose excerpsit celebria fuere. Aliam opinionem tuebatur E. Pais[4], qui primam aliquam editionem fuisse circa 7 a.C.n. coniciebat postea ab anno 18 rursus elaboratam ː etenim multes res Tiberio principe gestae a Strabone memorabantur, perpauca inter 7 a.C.n. et mortem Augusti. Alii aliter senserunt quia nihil compertum est.

De materiae dispositione[recensere | fontem recensere]

In duas partes satis dissimiles Geographica dividuntur ː nam primo libro et secundo de geographia mathematica tractant quae etiam cosmographia dicebatur. Cui scientiae multum contulerat doctus vir Alexandrinus, Eratosthenes. Parallelis et meridianis ad urbium positionem finiendam utebatur atque docebat quomodo angulis sphaerae terrestris dimensis sciri possit quantum unusquisque locus a linea aequatoria distet. Simul opiniones Hipparchi qui Eratostheni saepe contradicebat referebat Strabo et nonnumquam suam opinionem interponebat quamquam in illis rebus non peritissimus fuisse videtur. Isdem illis libris scientiam geographicam Homeri tuebatur adversus obtrectatores atque in primis ipsum Eratosthenem.

Quindecim vero reliquis libris chorographiam composuit ː unamquamque regionem enumeratione urbium, vicorum, fluminum, lacuum etc. describebat et quantum illa loca inter se vel a mari distarent indicabat. Ab Hispania inchoavit et circuitum circa Mare Nostrum et montem Taurum peragens ad septentrionem simulque orientem versus usque ad Indos procedebat atque rursus per australes partes usque ad Mauritaniam revertebat. Ita omnem orbem 'habitabilem' complecti putabat. Nihil paene in illis quindecim libris reliquum erat quod ad geographiam mathematicam pertineret ː contra ut qui historicus homo erat humaniorem geographiam conscribebat dum originem et mores incolarum, praecipuas res in unaquaque regione gestas, fertilitatem terrarum, metalla, pecora et industriam humanam scrutatur. Simul hominibus Graecae culturae studiosis illi libri destinabantur ː tres libros enim Graeciae et insulis circumiacentibus (VIII-X) dedicabat, totidem (XII-XIV) Asiae Minori et multa in aliis quoque libris ad res Graecas pertinentia leguntur. Quin etiam permulta passim de geographia Homerica referebat, controversias poetae commentatorum et grammaticorum inter se de nominibus in illis carminibus inventis diligenter explicans. Atque ipse Homerum defendebat et argumenta de suo addebat. Nec aliter fieri poterat quoniam fontes Graecos collegerat et in unum cogere conabatur.

Hoc est totius operis summarium ː

  • Libri I et II : Introductio, geographia mathematica, mutationes physicae (volcanismus, terrae motus, mare surgens aut recedens), scientia geographica Homerica
Orbis terrarum e Strabone descriptus ː Africa australis et partes septentrionales et orientales Eurasiae adhuc ignotae erant.

De fontibus[recensere | fontem recensere]

In prooemio sese iactabat quod in multas partes orbis peregrinatus esset, "a Ponto Euxino ad Aethiopiam" et "ab Armenia ad Tyrrheniam"[5]. Certe Alexandriae diu moratus est et Aegyptum cum praefecto Romano Aelio Gallo peragravit[6] ː quae de Aegypto referebat ipse saepe viderat. Patriam suam Amaseam et eius fines, item templa deae Mâ tam Comanis Ponticis quam Comanis Cappadocum optime norat[7]. Romam quoque navigavit primum circa 44 a.C.n. ac iterum postea ː quamdiu et quibus annis in Urbe manserit nescitur. Nec quae in navigationibus compererat negligebat ː ita in insula Gyaro cum piscatore sermonem habuit a popularibus ad Augustum misso vectigalium remissionis impetrandae causa. Hoc sermone narrando quam pauper esset illa insula lectoribus manifestum faciebat[8]. Viatores quoque interrogare solebat ut illos negotiatores qui e Rubro mari ad Indos commercii causa navigabant.

Nihilominus paene omnia quae in Geographicis legimus e prioribus auctoribus excerpta sunt nec dissensiones inter fontes dissimulabat Strabo qui permultos historicos et geographos legerat. Eo difficilior lectori moderno Strabonis lectio fit quod suturas inter varia excerpta non satis planas fecit. Magni enim refert fontes agnoscere quos saepius quam multi scriptores illius aetatis, non semper tamen, nominabat. Nam res descriptae non ad Strabonis tempora sed ad fontium aetatem referendae sunt. De Gallia non quae in provinciis ab Augusto nuper creatis fiebant tradebat sed quae Posidonius tempore Belli Gallici Graece notaverat. Item urbes litoris Iudaeae proximi enumerans Stratonis Turrem memorabat[9] nec scire vel meminisse videtur regem Herodem ibi magnum portum circa 10 a.C.n. aedificasse quod caput oeconomicum regni sui fieret atque novae urbis nomen in Caesaream mutasse, quo amicum suum Augustum honoraret. Quae urbs iam anno 6 caput provinciae Iudaeae facta erat. Item cum de regionibus orientalibus Imperii Persici aut de Indis agebatur ad comites Alexandri Magni qui narrationem illius expeditionis reliquerant decurrebat hoc est ad Nearchum, Arsistobulum, Megasthenem etc. quos tamen mendacii et mirabilium nimiae adfectationis insimulabat, et verum a ficto discernere coniectura conabatur. Nec alia exempla eiusdem generis desunt nec operae pretium plura addere. Ultimo capitulo ultimi libri[10] tandem de provinciarum Romanarum divisione ab Augusto 27 a.C.n. facta et ineunte Tiberii principatu (id est tempore quo Strabo finem operi imposuit nisi morte praeventus est ne consilium perficeret) adhuc vigente nos certiorem facit. Alibi hanc divisionem omnino omittit sed postquam regiones a geographis Graecis olim finitas et nominatas descripsit nonnumquam sententiolam huiusmodi addebat ː "at nunc Romanis oboedientes sunt" vel "at nunc est provincia Romana".

Simile vitium in longitudinis mensurarum usu reprehendere licet ː aliud enim stadium in alia civitate valebat nec apud Eratosthenem idem atque apud Artemidorum. Quod non animadvertisse videtur Strabo qui tamen lectorem suum certiorem faciebat non idem valere schoenum in Aegypto meridionali atque Alexandriae[11].

Praecipui fontes sunt Posidonius, philosophus stoicus qui multa scripsit et rerum oeconomicarum investigator diligens erat quem plerumque sequebatur de Hispania, Gallia et Asia Minore, Artemidorus grographus[12], Apollodorus 'Atheniensis' dictus[13] qui duodecim libros commentariorum ad Iliadis navium catalogum concinnaverat et geographicae Homericae peritissimus habebatur, Eratosthenes, Polybius[14] et multi alii quorum testimonium ad unam regionem vel ad unam rem adhibuit eo magis quo plurimos fontes ad magnum opus historicum iam collegerat. Ita compilationem geographicam non satis elaboratam nobis reliquit Strabo ac simul pretiosum thesaurum rerum non aliter notarum quia eius fontes tempori impares perierunt. Exempli gratia fons maior in Eratosthenis doctrina restituenda habetur.

De genere dicendi et lingua[recensere | fontem recensere]

Tempore Strabonis Asianum dicendi genus, floridum et hyperbolicum, primo saeculo a.C.n. ineunte a rhetoribus probatum, multis taedio fieri coeperat qui ad contraria sese verterant quod et in Strabone conspicuum est qui ornamenta rhetorica fugisse videtur ː eius oratio ieiuna et exilis dici potest, ut Ciceronianis verbis in ea re iudicanda utamur, nisi quod saepe ipsa verba auctoris quem sequebatur in disputationem suam inducebat ita ut plura dicendi genera in Geographicis discerni possint quae philologi cum aliquo fonte coniungere conantur.

Linguam Graecam communem aetatis Augustae scribebat Strabo, multas varietates tam morphologicas quam syntaxicas praebentem. Nondum enim Neo-Attici praepollebant qui postea ad purum Atticismum redire praecepere[15].

De editionibus et versionibus[recensere | fontem recensere]

Guarinus Veronensis interpretationem Latinam Geographicorum patrono suo tradit (pictura quinti decimi saeculi)

Editio princeps Graeca Venetiis in officina Aldina elaborata anno 1516 in lucem prodiit. Guarinus Veronensis et Gregorius Tifernas Rerum Geographicarum libros XVII iam circa 1458 Latine verterant, quae interpretatio Romae anno 1469 typis mandata est ac postea saepe reedita. Nam tempore litterarum renatarum Gemistus Pletho Strabonianum textum apud doctos Florentiae divulgabat atque ipse Christophorus Columbus duobus locis Strabonianis in consilio Indorum via occidentali quaerendorum confirmatus esse dicitur.[16]

Sedecimo et septimo decimo saeculo[recensere | fontem recensere]

  • 1539 : Conradus Heresbachius, ed., Strabonis Geographicorum lib. XVII. Basileae (Latine) (Textus apud Google Books)
  • 1549 : —— Strabonis de situ orbis lib. XVII. Basileae (Graece, Latine) Textus apud archive.org

Optime de Strabonianis studiis meruit eruditus vir reformatus Isaacus Casaubonus qui priorem editionem 'commentario et castigationibus' suis auctam tabulaque totius orbis a Gerardo Mercatore nuper confecta ornatam Genavae apud Eustathium Vignon anno 1587 publicavit[17], in qua textui Graeco Gulielmi Xylandri versionem Latinam adponebat. Nec postea desiit Strabonis operi magno operam dare et anno 1620 editio altera[18] posthuma et adhuc melior Lutetiae Parisiorum in lucem typographicam prodiit.

Editiones recentiores[recensere | fontem recensere]

  • Collection des Universités de France ː editio a Germaine Aujac, François Lasserre, Benoit Laudenbach et aliis curata quae interpretationem Francogallicam, apparatum criticum et adnotationem criticam et historicam praebet. Exordium ab anno 1966 cepit, desunt adhuc libri XIII-XIV et XVI (anno 2019)
  • Loeb Classical Library ː editio octo voluminibus digesta cum versione Anglica Horatii Leonardi Jones, primum inter 1928 et 1960 in lucem prodiit.
  • Editio a Stephano Radt curata cum versione Germanica et commentario philologico, Göttingen, Vandenhoeck & Ruprecht, 2002-2011. Decem voluminibus digesta. Vide apud Guglum librorum

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Geographica I.1.23
  2. W. Aly, Strabon von Amaseia. Untersuchungen über Text, Aufbau und Quellen der Geographika, Bonnae, 1957 Recensio critica et F. Sbordone, "L'imperio di Tiberio e la redazione definitiva della geografia di Strabone", Annuario celebrativo del Linceo, 1958 ː 51-59. Item Der Neue Pauly et F. Sbordone
  3. Deipnosophistae XIV.201.
  4. "Intorno al tempo ed al luogo in cui Strabo compone la geografia storica", Italia antiqua, 1922 ː 267-316. Quam opinionem sequebantur E. Honigmann RE IVA verbo Strabon, 84 et P. Meyer, "Quaestiones Strabonianae", Leipziger Studien, 1879 ː 49-72. F. Sbordone operam circa 8 a.C.n. intermissam esse arbitrabatur ac circa 17 resumptam sed non nisi Strabone mortuo publicationem fuisse.
  5. II.5.11
  6. I.3.17 et XVII.1
  7. XII.2.3 et XII.8.9.
  8. X.5.3
  9. XVI.2.27.
  10. XVII.3.25
  11. XVII.1.24 et 41.
  12. Artemidorus Ephesius primo saeculo a.C.n. floruit et undecim libros Geographumenon conscripsit quibus regiones circa Mare Nostrum iacentes amplectebatur. Multum peregrinabatur atque tantum quae viderat sese referre gloriabatur ((XVI.3.15).
  13. Secundo saeculo a.C.n. florebat.
  14. Liber XXXIV Historiarum Europae geographiae deditus erat.
  15. François Lasserre, Introductio ad Stabonis opera apud Collection des Universités de France LXXXIII-LXXXV qui adiectica a Quintiliano ad orationem Asinii Pollionis finiendam adhibita (h.e. salebrosa et exiliens) Straboni quoque recte adhibenda aestimabat.
  16. I.4.6 ubi opinionem Eratosthenis et II.3.6 ubi quandam Posidonii coniecturam referebat. CF. M. V. Anastos, "Pletho, Strabo and Columbus", Annuaire de l'Institut de Philologie et d'Histoire Orientales et Slaves de l'Université Libre de Bruxelles, 1952 (12)ː 1-18 Recensio critica
  17. Apud Guglum librorum
  18. Apud bibliothecam Monacensem

Plura legere si cupis[recensere | fontem recensere]

  • Germaine Aujac, Strabon et la science de son temps : les sciences du monde, Parisiis, Les Belles Lettres, 1966
    • "Strabon et son temps", in Geographie (curante W. Hübner), Stuttgarti, Franz Steiner, 2000 ː 103-139
  • Raoul Baladié, Le Péloponnèse de Strabon : étude de géographie historique, Belles Lettres, 1980 Recensio critica
  • Anna Maria Biraschi (cur.), Strabone e la Grecia, Neapoli, 1994 Recensio critica Alia recensio critica Anglica
  • Brill's companion to ancient geography, Lugduni Batavorum, 2016
  • Marcel Dubois, Examen de la géographie de Strabon : étude critique de la méthode et des sources, Armand Colin, 1891
  • Iohannes Engels, Augusteische Oikumenegeographie und Universalhistorie im Werk Strabons von Amaseia. Stuttgarti : Franz Steiner, 1999
  • Antonio García y Bellido, España y los Españoles hace dos mil años : según la Geografía de Strábon, Matriti, 1945 Saepe reeditum.
  • Histoire et géographie chez les auteurs grecs : du IIe s. av. J.-C. au VIe s. après J.-C. (curantibus Michèle Coltelloni-Trannoy et Sébastien Morlet). Parisiis, de Boccard, 2018, 43-65 ː "Entre histoire et géographie, écrire le paysage chez Diodore de Sicile et Strabon. Le cas des ïles occidentales" a Laury-Nuria André ; 68-74 ː "Geografia e storia nel proemio di Strabone" a Francesco Prontera Summarium
  • Gianfranco Maddoli (cur.), Strabone e l'Italia antica (Incontri perugini di storia della storiografia antica e sul mondo antico, II, Acquasparta, Palazzo Cesi, 25-27 maggio 1987), Neapoli, 1988 Recensio critica
  • Augustus Meineke, Vindiciarum Strabonianarum liber, Berolini, 1852
  • Domenico Musti, Strabone e la Magna Grecia : città e popoli dell'Italia antica, Patavii, 1994
  • Claudius Nicolet, L'inventaire du monde : géographie et politique aux origines de l'Empire romain, Parisiis, Fayard, 1988
  • Paul Pédech, La géographie des Grecs, Presses universitaires de France, 1976
  • Duane W. Roller, A historical and topographical guide to the Geography of Strabo, Cambridge University Press, 2018 Apud Guglum librorum Recensio critica
  • The Routledge companion to Strabo, Londini, 2017 Recensio critica Alia recensio
  • Strabo's cultural geography : the making of a kolossourgia (curantibus Daniela Dueck et Hugh Lindsay et Sarah Pothecary). Cambridge University Press, 2005 Recensio critica Alia recensio
  • Patrick Thollard, Barbarie et civilisation chez Strabon : étude critique des livres III et IV de la " Géographie ". Parisiis, les Belles Lettres, 1987 Recensio critica
    • La Gaule selon Strabon : du texte à l'archéologie : Géographie, Livre IV, traduction et études, Errance, 2009 Recensio critica
  • Thomae Tyrwhitti Coniecturae in Strabonem quas typis repetendas curauit et praefatus est Theoph. Christoph. Harles, Erlangae, 1788
  • Ingeborg Weiss, Die Italienbücher des Strabon von Amaseia, Peter Lang, 1991

Nexus interni

  • {{Strabo}} [formula Vicipaediae pro citationibus Geographiae Strabonis]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]