Sinus durae matris

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Esculaap4.svg
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.
Sinus durae matris
Cognitores
TA A12.3.05.101
Anatomia macroscopica
Sinus durae matris
Calvaria sinistre aperta, cerebrum resecta. Textus connectivus (falx cerebri, tentorium cerebelli) velut calvariae ossibus ceteris dura mater sinus venosos inhabitant.
Sinus durae matris
Cursus sinuum durae matris venosorum in relatione cum falce cerebri et tentorio cerebelli (supra) velut intra duram matrem.

Sinus durae matris sunt canales venosi inter endosteum et meninges durae matris intra spatium subarachnoidale locati. Ii venae non sunt, quia eis nec tunica media vasorum nec valvula venosa inveniuntur. Ex duplicatura constituti sunt. Hac de causa directio fluxuum sanguineus non fixe determinata est.

Munus sinuum est refluxum venosum ab cerebro versus venam iugularem internam et venam cavam superiorem et cor permittens[1].

Morbus periculosissimus est thrombosis sinuum durae matris[2].

Contextus[recensere | fontem recensere]

Energiae consumptio cerebri ceteris corporis organis altior est. Sanguine arterioso O2 et nutrimenta ad cerebri cellulas apposito, officium ibi servato, sanguis venosus denum CO2 et illuviem metabolicam illicat, usque ad pulmones, iecorem et renes, quo substantiae illicitae liberantur. Primum sanguis venosum per venulas tenues fluit, mox in sinus durae matris influit. Sinus durae matris vasibus arterialibus remoti sunt.

Anatomia[recensere | fontem recensere]

Loco et partibus cerebri servantibus dividuntur sinus in greges duo: venarum cerebri superficialium et venarum cerebri profundarum. Inveniuntur:

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Kiliç T., Akakin A. (2008). "Anatomy of cerebral veins and sinuses". Frontiers of neurology and neuroscience 23: 4-15 
  2. Silvis S. M., De Sousa D. A., et al. (Sep 2017). "Cerebral venous thrombosis". Nature reviews neurology 13 (9): 555-65 

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]