Thrombosis

E Vicipaedia

Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.

Thrombosis
Thrombosis
Thrombosis pedis dextri cum symptomate cyanosis

Thrombosis (Graece θρόμβωσις < θρόμβος 'grumus, concretus sanguis') est conformatio coaguli in interiore corde vel in vaso sanguineo hominis vivi, saepe in inferioribus corporis membris, praesertim in cruribus.

Thrombosis in venis thrombosis venosa, et in arteriis thrombosis arteriosa observari potest.

Descriptio[recensere | fontem recensere]

Huiusmodi coagulum interrumpit sanguinis fluxum, et ideo affert inflammationem et dolorem. Sed maximum adest periculum, quando coagulum seligatur atque movetur per fluxum sanguinis ad alias corporis partes. Quod coagulum liberum dicitur embolia. Embolia potest aut cerebro adhaerere aut pulmonibus aut cordi aut alicui organo. Quod si fiet, organum graviter laedetur.

Signa[recensere | fontem recensere]

Haud semper thrombosis habet signa. Haec tamen, quae sequuntur, possunt aliquando observari:

  • dolor in cruribus, praesertim in sura. Qui dolor aliquando descendit ad pedes necnon ad talos.
  • sensus cremationis in loco a morbo affecto.
  • mutatio coloris cutis in loco a morbo affecto. Cutis potest fieri rubra vel caerulea.
  • inflammatio (edema) cruris a morbo affecti.

Causae[recensere | fontem recensere]

Thrombosis causae sunt praesertim tres:

  • Compositio ipsius sanguinis;
  • Qualitas parietum venarum;
  • Natura fluxus sanguinis.[1][2]

Periculum[recensere | fontem recensere]

Possunt thrombosi laborare ii, qui:

  • sedent per longum temporis spatium. Dum crura in eodem manent statu, musculi surae non moventur. Haec musculorum inertia impedit sanguinis fluxum.
  • hereditate adeunt proclivitatem ad formanda sanguinis coagula.
  • corporis pondus auxerunt vel corpus exercere non curant.
  • solent fasciam nicotinianam sugere.

Diagnosem instituendi[recensere | fontem recensere]

Dimera D[recensere | fontem recensere]

Examinatione sanguinea dimerorum D praesentia thrombosis venarum profundarum crurum excludi videtur[3].

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Furie B, Furie BC (2008). "Mechanisms of thrombus formation". New England Journal of Medicine 359 (9): 938–949 
  2. Handin RI (2005). "Chapter 53: bleeding and thrombosis". In Kasper DL, Braunwald E, Fauci AS, et al.. Harrison's Principles of Internal Medicine (16th ed.). New York, NY: McGraw-Hill. ISBN 0-07-139140-1 
  3. Wells P. S., Anderson D. R., et al. (Sep 2003). "Evaluation of D-dimer in the diagnosis of suspected deep-vein thrombosis". The New England Journal of Medicine 349 (13): 1227-35