Simon Cyrenaeus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Valentini Kraus: "Simon Cyrenaeus Christum adiuvat ad crucem tollendam", 1926 (Monaci)
Simon Cyrenaeus Christum adiuvat ad crucem tollendam, Novae-Ulmae Viva via Crucis (Die Passionis Domini 2011)

Simon Cyrenaeus (Hebraice שמעון, Graece Σίμων Κυρηναῖoς) persona est historiae Passionis, quae in synopticis evangeliis inveniri potest. Sic Marcus eum fuisse "patrem Alexandri et Rufi" (Mc 15,21 EU) dicit. Cum haec duo nomina graecam vel romanam stirpem proderent, potest fieri ut Simon graecam vel Romanam uxorem duxerit. Lucas autem Simonem quasi humilem agricolam facit (Lc 23: 26 EU). Simon cum domum rediret, a militibus Romanis coactus est ferre crucem Iesu Nazareni, qui nuper damnatus erat (Mt 27: 32 EU)

Episodium Simonis invenitur in Via Crucis, usu Christiano, cuius constituit quinta vel septima statio, id est pars Baiulationis Christi. Quousque Simon crucem tulerit in Evangeliis non legitur. Evangelium secundum Ioannem mentionem Simonis nullam habet.

Lybicae stirpis causa, secundum traditionem Christianam, primus sanctus niger habetur.

Secundum Irenaeum patrem ecclesiae, Basilides Alexandrinus Gnosticus haereticus docebat Simonem pro Iesu crucifixum esse, cum Iesu formam Simonis induisset et redisset (quae doctrina docetismus nuncupatur). Quod pro Iesu crucifixus sit alius, qui illi forma similis esset, etiam in Alcorano (Sura 4.157) legere possis.

Marcus DelCogliano [1] enumerat quinque genera quaestionum quas homines sapientes de Simone tractant:

  • num hic vir vere exstitit?
  • cuius phyles fuit?
  • quam partem Simon agit in narrationibus evangeliorum (id est: si evangelia dramata sint, quid sit putandum de tali persona)?
  • num discipulus Christi dignus imitationis fuit?
  • quomodo potest fieri ut non discordent narrationes Evangeliorum Synopticorum et evangelii secundum Iohannem?


Origo[recensere | fontem recensere]

Cyrene fuit urbs in Libya a Graecis condita. Quam nonnulli Iudaei habitabant, teste Flavio Iosepho.[2] Ricardus Westall[3] opinatur Simonem civem Romanum fuisse, vel potius civem Romanum factum esse, cuius indicium sit nomen Romanum Rufi secundi filii. Alexandro autem, filio primogenito, nomen graecum esset quod pater, primo filio nato, nondum civitatem Romanam adeptus sit. Quod si ita est, milites iniuste "hunc angariaverunt ut tolleret crucem,"[4] nam qui civitate Romana donati erant ex angaria eximebantur, qua ex causa evangelista eventum omnino memorasset.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Marcus DelCogliano, Gregory the Great on Simon of Cyrene: A Critique of Tradition', in Annali di Storia dell’Esegesi 28/1 (2011): pp. 315–24.
  2. In Appionem II, 4 "(...) cumque [Ptolemaeus Lagi] firmum in Cyrene imperium tenere vellet et in aliis Libyae civitatibus, illuc misit partem Iudaeorum [sc. qui adhuc Alexandriam incolebant] habitandi causa". (Versio Dindorfii)
  3. Westall, Richard. Simon of Cyrene, a Roman Citizen?” in historia: Zeitschrift Für Alte Geschichte 59, no. 4 (2010): 489–500. JSTOR.
  4. Matth, 5, 41.