Latinitas bona

Compilatio Panamensis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Civitates, quarum politici, magistratus, collaboratoresve in actis Panamensibus reperiuntur.

Compilatio Panamensis[1] est acervus ingens actorum clandestinorum, quae ex Mossack Fonseca, grafeo advocatorum Panamensi, mense Aprili anni 2016 per surreptionem in publicum perfluxerunt. Numerus horum actorum 11,5 miliones tabellarum digitalium (2,6 TB) excedit. Quae tabellae 214 000 fere societatum extraterritorialium (offshore) mentionem faciunt, quarum actorum notitias ad singula pertinentes patefaciunt rationemque reddunt pecuniarum, quas ab anno 1977 ad ver anni 2016 in paradisis fiscalibus[2] collocaverunt.[3]

Süddeutsche Zeitung, ephemeris Germanica, primum omnium anno 2015 ex fonte anonymo acta Mossack Fonseca deprehendit, sed cum multitudo tabellarum rerumque gravitas tanta esset, ut laborem communicare praestaret, data ingentia inter diurnarios investigativos per orbem terrarum distributa sunt. Itaque compilatio Panamensis a multis centenis diurnariorum pertractata est et etiam nunc pertractatur.

Actis Panamensibus continentur data personalia consortium societatum extraterritorialium nec non notitiae ad homines illis societatibus praepositos pertinentes, inter quos enumerantur etiam politici conspicui quinque civitatum, quae sunt Argentina, Islandia, Arabia Saudiana, Ucraina, Emiratus Arabici Coniuncti. Enumerantur etiam propinqui et familiares magistratuum ducumque 40 civitatum, inter quas Brasilia,Sinae, Peruvia, Francia, India, Malaesia, Mexicum, Pakistania, Romania, Russia, Africa Australis, Hispania, Syria, Britanniarum Regnum.[4]

Inter res severas sunt etiam quae tragicomicae videntur, nam grafeum Mossack Fonseca, cum pecuniis lavandis prodesse, aut tributorum exactores negotia clientium celare vellet, adhibuit sequestres, qui suo nomine societates moderarentur sive se societatibus praepositos esse simularent. Itaque investigatores actorum cognoverunt unam ex praepositis iam anno 2007 vita defunctam esse. Alia officialis moderatricis partes agens paene 11 milibus societatum praeposita est.[5]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Auctor huius appellationis conlator Vicipaedianus est.
  2. Paradisus fiscalis est locus ubi tributum ex reditibus et tributum societatis excidi potest.
  3. Garside & al. 2016.
  4. Main & Worthington 2016.
  5. La oficinista de las 11,000 empresas. Univision Noticias.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus interni