Semita artium (Kleinbreitenbach)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Artificium quoddam
Fanum defensorium artificia nonnulla sarta et tecta conservans

Semita artium (Theodisce: Kunstwanderweg Kleinbreitenbach) invenitur ad Kleinbreitenbach, tribum urbis Plaviae meridianum, in Circulo Ilm in Germania.

Descriptio[recensere | fontem recensere]

Semita artificiorum ex eventis quotannis celebratis nata est, quae anno 2006 prima vice contigerunt sub titulo "Kleine Welt - große Welt" (Latine: Mundi parvi - mundi magni) Res omnes diligenter moderatur disponitquet Academia popularis Arnstadii Ilmenaviaeque. Ex anno 1997 quinque aut sex artifices nationum diversarum cursus habuerunt cum academiae popularis discipulis adultis adulescentibusque. Saepe artifices e regionibus in Thuringiam fraternis oriuntur, velut e Picardia, Essexia, Polonia Minore. Tamen exsistunt inter sculptores pictores fictores etiam cives aliunde degentes, ut Dacoromani, Bulgari, Slovaci, Aegypti, Dani, Austriaci, Itali, Ugandenses, Serbi, Algerienses.

Intentio[recensere | fontem recensere]

Artificia in situ manent et monstrantur seu circa Ecclesiam defensoriam Romanicam seu in sepulcreto seu in area ante delubrum seu medio in vico seu praeter semitam ipsam chiliometrorum duorum. Itaque constanter via artium crescit, cui iam plus quam L res additae sunt. Artificia materiis diversis sunt: lapide, ligno, concreto, metallico.

Externi nexus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Semitam artium spectant.