Jump to content

Scriptura Aegyptia Demotica

E Vicipaedia
(Redirectum de Scriptura Demotica)
Demoticis litteris inscriptum ostracon Ptolemaicum, preces recordantibus deo Ammoni ut caecus videat. Signa magna in angulo superiore et dextro legenda sunt ḥsb.t, nempe "Anno (regni)."

Scriptura Aegyptia Demotica, est systema scribendi antiquum et Aegyptium, quod in usu erat a saeculo fere septimo medio a.C.n. usque ad quintum medium p.C.n., praesertim ad linguam vulgarem—id est contemporaneum—litteris tradendam. In principio usus praecipuus erat epistolis documentis et rebus remissis—rebus gravioribus litteris hieroglyphicis potius traditis—sed in tempus adhibita est ad fere omnes usus.

Nomen huius scribendi genus, lingua ipsa Aegyptia, est sẖ n šˁ.t, quod "scriptura epistolae" vel "documenti" significat. Apud veteres classicos varia nomina invenimus: litteras Demoticas,[1] litteras Enchorias,[2] seu litteras epistolographicas[3]—quae ultima designatio verbatim fere reddit nomen Aegyptium verum supradictum.

"Demoticam" cum Aegyptologi dicant, eo nomine sibi volunt vel Scripturam Demoticam, vel Linguam Aegyptiam Demoticam. Hi sensus utrique cum altero saepe confunduntur, neque ab ipsis doctis semper distinguuntur.

Scriptura Demotica a litteris hieraticis saeculo septimo medio a.C.n., Aegypto Inferiore fiebat. Eo tempore Aegyptus superior utebatur potius Hieratica Abnormi, sed Aegypto denuo sub Psammeticho I coniuncta Demotica scriptura eam evincebat, et denique sub Amase ad usum administratorium et legalem adoptata est.

Ab eo tempore usque ad mortem scripturae Demoticae sunt plus mille annis. Sed harum litterarum vita facillime in partes tres dividitur:

  • Demotica Pristina, a tempore Saito (septimo Saeculo a.C.n.) usque ad evictos Persas.
  • Demotica Media, sub Ptolemaeis orta est et floruit.
  • Demotica Serotina autem sub Romanis, usque ad scripturam mortuam (quinto saeculo p.C.n.)

Demotica pristina fere ad documenta et similia adhibita est. Demotica Media usus latiores adepta est, praesertim ad opera litteraria scribenda. Ab altera parte, opus erat eo tempore documenta Demotica indice Graeco adnotare. Denique in aetate Demoticae Serotinae, Romani pro publicis documentis linguam Graecam (Latinamve) tantum accipiebant, et usus scripturae Demoticae magis magisque diminutus est. Sed multi textus litterarii nihilominus in manuscriptis Romanis tantum inveniuntur, necnon opera medica magicave.

Ultima inscriptio nobis nota in templo Philensi invenitur, cum die expresse notato 2 Decembris 452 p.C.n.:

Ns-mt-ˁɜ sy n Pɜ-ˁẖme pɜ ḥm-ntr

tp n Ỉs.t rn n mw.ṱ=f
Tɜ-šr.t-n-Ỉs.t-mɜˁ.t, tɜ šr.t n wˁb ˁɜ n Ỉs.t
Ns-mt-ḫm pɜ ḥm-ntr 2-nw n Ỉs.t
sɜ Ḥr-ntr-ỉṱ=fe
pɜ hrw sw 6 (ỉbt)-4 ɜḫ.t

ḥsb.t 169
– Smeto & Smetchem, Inscriptio Demotica Dodecaschoenensis #365[4]
"Smeto[5](i.e. "Smetus Maior") filius Pachumii prophetae
primi Isidis, nomine matris
Tsensmet[5] filia sacerdotis magni Isidis
Smetchem[5](i.e. "Smetus Minor") propheta secundus Isidis
filius Harendotis. Hodie sextus Choiac, anno 169."

Cum hieroglyphicis litteris liceat vel a summo deorsum, vel a dextro sinistrorsum, vel a sinistro dextrorsum scribi, Demoticae litterae semper a dextro sinistrorsum scribuntur,

Quod ad ipsa signa attinet, scriptura Demotica tam longe ab Hieroglyphica distat ut difficile (et malum consilium) sit textus ex illa systemate in hoc transcribere—in qua re omnino a scriptura Hieratica distat. Similitudines autem sunt multae: tamquam scriptura Hieroglyphica, Demotica litteras phoneticas cum signis logographicis idiographicisque coniungit. Notae sunt unius phonematis, duorum plurumve, totius verbi, et denique sensum generalem determinantes. Sed quia adeo ad usum manualem adaptata est, signa difficilima sunt decretu. Characteres sunt plurimi, neque eorum numerus constat. Praeterea, characteres saepissime multifarie legi possunt. E.g. nota quaedam a nonnullis doctis "ta-na" dicta hasce, inter alia, interpretationes habere potest:

Nota Demotica frequentissima, a nonnullis doctis "ta-na" dicta.
A
t&A
n
A
sw
imn
n
E9
di
N23
gs
ɜ (phonema) "illa" "illi" sw "eum, eam,"
s (phonema)
Ỉmn "Ammon" ỉw "vitulus" ty "dare" (canalis) ½


Item, sicuti litterae Hieroglyphicae, notae Demoticae pleraeque consonantes indicant. Sed saepius hieroglyphicis consonantes ad exprimendas vocales adhibentur. Praeterea, scriptura Demotica novum signum adit ad repraesentandum phonema /e/.

Inter consonantes nonnullae novae, nempe l, , , adduntur, una, nempe d, omnino tollitur. Multa phonemata, cum notis distingui possint, saepe et magis in annos sine cura confunduntur.

De novis litteris haec dici possunt:

  • l: A summa antiquitate, phonema /l/ Linguae Aegyptiae fuisse videtur, sed litteris hieroglyphicis sonitus ille non indicatur, nisi aliis litteris aut modis circuitivis. Demoticis litteris l et r separatim indicari possunt, sed scribae nihilominus saepe discrimen ommitebant. Hoc praesertim in Moerite (hodie al-Fayyūm), cuius dialectus liquidas omnes ad [l] redigebat.
  • : haec littera a combinatione ḫy originem graphicam tenet. Appellatio phonetica exacta ignoratur, sed de phonemate hieroglyphico deduci solet, et in Coptico ϣ [ʃ] finem habere. Sed distinctum est a [x] Demotico quoniam hoc phonema interdum ad ϩ [h] Copticum evenit, illud numquam.
  • : quoniam t post vocalem iam dudum quieverat. Nova littera indicat /t/ quando contra spem enuntiatur, e.g. ḏr.t "manus" (Coptice ⲧⲱⲣⲉ /'toːɾǝ/—absque t finali), ḏr.ṱ=k "manus tua" (Coptice ⲧⲟⲟⲧⲕ /toʔtk/—t nunc enuntiato, sed r ad mutam glottalem redacta.) Lingua Aegyptia Serotina hieryphicis scripta, ad eundem usus adhibebatur combinatio tw (ḏr.tw=k), et tw nonnumquam ita usurpatur etiam litteris Demoticis. E.c. vox Hieroglyphica twt "imago" fit Demotica twtw /twoːt/, littera t finali enuntiata.

Systemata sunt multa quibus usi aegyptologi scripturam Demoticam transcribunt, generatim secundum nationem optata. Quae hodie in usu latissimo sunt, saepissime ita excogitata sunt ut similitudines cum lingua classica Hieroglyphice scripta exhibeant. Eo facilius qui litteris Hieroglyphicis docti sunt, sed Demoticas ignorant, ita textum transcriptum intellegere possint. Sed ab altera parte systemata talia similitudines exaggerare posunt, nam verba logographice scripta formam hieroglyphicam per consuetudinem conservant—cum saepissime sciamus appellationem iam valde diversam fuisse. E.c. scimus in verbis qualia sunt ḏr.t "manus" et sḏm "audire" in t mutatam esse, saltem quod ad appellationem spectat (/'toːɾǝ/, /'soːtm/). Sed Demotistae Americani plerique scribunt nihilominus .

Ad alios sermones usus

[recensere | fontem recensere]

Scriptura Demotica paene numquam nisi ad Linguam Aegyptiam Demoticam scribendam adhibetur, sed exceptiones exstant:

  • Rara, sed nonnulla exempla sunt Libri Mortuorum Demotice scripta.[6] Tales grammatica linguae Aegyptiae classicae, in loco Demoticae, aliquanto conservant.
  • Una papyrus, nempe P.Amh.Eg. 63, cum litteris Demoticis tantum scribatur, Aramaicos textus nihilominus praebet.
  • Voces magicae cuiuslibet (aut nullius) linguae nunnumquam Demotice repraesentantur.[7] Exstat etiam carmen magicum versuum trium et dimidii, incerto sermone ad Wadi Hammamat scriptum.
  1. Herodoti Historiarum 2.36: Διφασίοισι δὲ γράμμασι χρέωνται, καὶ τὰ μὲν αὐτῶν ἱρά, τὰ δὲ δημοτικὰ καλέεται. "Bifariis autem litteris utuntur, et illae eorum 'sacrae,' haec 'demoticae' dicuntur."
  2. E.g. Tabula Rosettana: [τὸ δε ψήφισμα τοῦτο ἀναγράψαι εἰς στήλην σ]τερεοῦ λίθου τοῖς τε ἱεροῖς καὶ ἐγχωρίοις καὶ Ἑλληνικοῖς γράμμασιν "[hoc autem decretum rescribere in stelen s]olidae lapidis et sacris et enchoriis et Graecis litteris"—"enchorius" scilicet singificat "localem," "patrium," vel simile.
  3. Clementis Stromaton 5.4.20.3: Αὐτίκα οἱ παρ’ Αἰγυπτίοις παιδευόμενοι πρῶτον μὲν πάντων τὴν Αἰγυπτίων γραμμάτων μέθοδον ἐκμανθάνουσι, τὴν ἐπιστολογραφικὴν καλουμένην· δευτέραν δὲ τὴν ἱερατικήν, ᾗ χρῶνται οἱ ἱερογραμματεῖς· ὑστάτην δὲ καὶ τελευταίαν τὴν ἱερογλυφικήν, ἧς ἣ μέν ἐστι διὰ τῶν πρώτων στοιχείων κυριολογική, ἣ δὲ συμβολική. "Statim hi apud Aegyptios docti primum omnium Aegyptiarum litterarum methodum ediscunt, "epistolographicam" dictam, dein hieraticam, qua utuntur hierogrammatei, denique et ultime hieroglyphicam, cuius illa est in primis elementis cyriologica, haec autem symbolica"
    Porphyrii Vita Pythagorae 11—12: καὶ ἐν Αἰγύπτῳ μὲν τοῖς ἱερεῦσι συνῆν καὶ τὴν σοφίαν ἐξέμαθε καὶ τὴν Αἰγυπτίων φωνήν, γραμμάτων τε τρισσὰς διαφοράς, ἐπιστολογραφικῶν τε καὶ ἱερογλυφικῶν καὶ συμβολικῶν, τῶν μὲν κυριολογουμένων κατὰ μίμησιν, τῶν δ’ ἀλληγορουμένων κατά τινας αἰνιγμούς· καὶ περὶ θεῶν πλέον τι ἔμαθεν "Et in Aegypto quidem sacerdotibus intererat, et sapientiam ediscit, et Aegyptiorum sermonem, litterarum ternas varias: et epistolographicarum et hieroglyphicarum, et symbolicarum. Illis quidem cyriologice exprimantibus per imitationem, his autem allegorice per quaedam aenigmata; et de dis plus quidam didicit.
  4. F. Ll. Griffith, Catalogue of the Demotic Graffiti of the Dodecaschoenus, Oxford 1937, pp. 102—103; SB 1 1170 [Demotic b] (Preisigke, Friedrich; 1915); ZÄS 26 (1888), p. 67-68 [1] (Brugsch, Heinrich Karl; 1888)
  5. 5.0 5.1 5.2 Cf. inscriptionem 366, ab eisdem paucis ante diebus cum Demotice tum Graece scriptam.
  6. E.g. P.Brit.Mus. 10072 (JEA 17.1 (1931) pp. 85—97).
  7. E.g. P.Lond.-Leid., quae etiam P.Magical dicitur (P.Brit.Mus. 10070 cum P.Leid. 1.383).

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]