Cancer harenam bullans

E Vicipaedia
(Redirectum de Scopimera)

Subphylum : Crustacea 
Classis : Malacostraca 
Ordo : Decapoda 
Subordo : Pleocyemata 
Infraordo : Brachyura 
Familia : Dotillidae 
Genus : Scopimera
De Haan, 1833
Dotilla
Stimpson, 1858 
   
Subdivisiones: Species
Vide commentarium.

Cancer harenam bullans[1] (Anglice: sand-bubbler crab et sand-bubbler) est quodlibet nonnullorum brachyurorum generum Scopimera et Dotilla[2] familiae Dotillidarum.[3] Ea sunt parvi cancri quae in litoribus harenosis trans Indo-Pacificum tropicum et subtropicum habitant; aestu recesso, conspicuas globulorum harenae congeries deponunt, quos aestus accedens destruit.

Descriptio[recensere | fontem recensere]

Cancri harenam bullantes sunt parvi cancri, circa 1 cm trans carapatium,? et eorum est habere "fenestras gasosas" in mero crurum; inter Dotillas, hae fenestrae in thoracis sternitis? quoque adsunt.[2] Systema simile se in genere Petrolisthe familiae Porcellanidarum in parallelo evolvit?.[4]

Distributio geographica[recensere | fontem recensere]

Scopimera globosa et globuli harenosi quos fecit.

Cancri harenam bullantes sunt longe lateque trans regionem Indo-Pacifici diffusi, ubi abundanter in litoribus harenosis in tropicis et subtropicis vivunt.[2]

Oecologia et mores[recensere | fontem recensere]

Cancri harenam bullantes in cuniculis sub harena aestu accesso manent; aestu recedente, in superficiem emergunt et grana harenae pro cibo detergent, ex quibus globulos inflatos formant, quae superficiem mox contegunt. Cancri radiis ex aditu cuniculi moventur, in quem iterum ingrediuntur dum aestus accedens globulos destruit.[5] Materia quam cancri harenam bullantes consumunt habet minimam materiae organicae conglobationem, quae in unum confertur per egestationem materiae quae non est facilis ad concoquendum.[6]

Taxinomia[recensere | fontem recensere]

Historia taxinomica[recensere | fontem recensere]

Primus descriptus cancer harenam bullans fuit Cancer sulcatus (nunc Dotilla sulcata), a Petro Forsskål anno 1775 erectus. Genus Scopimera primum descriptum est subgenus Ocypodis? a Gulielmo de Haan anno 1833, sed prima species, Scopimera globosa, firme descripta est anno 1835.[3] Eodem tempore, de Haan erigere genus Dotonem pro Cancro sulcato Forskålensi conabatur, de genere Dotone molluscarum insciens, quod nomen praeoccupabat. Primum illius generis nomen iucundum a Gulielmo Stimpson anno 1858 divulgatum est, qui id Dotillam appellavit. Veri simile est persistentis emendationes taxinomicas genus Scopimeram in saltem duo genera diffissuras esse.[3]

Species[recensere | fontem recensere]

Octo species Dotillae et quindecim Scopimerae hodie agnoscuntur[3]:

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  2. 2.0 2.1 2.2 David P. Maitland (1986). "Crabs that breathe air with their legs - Scopimera and Dotilla". Nature 319 (6053): 493–495 
  3. 3.0 3.1 3.2 3.3 Peter K. L. Ng, Danièle Guinot & Peter J. F. Davie (2008). "Systema Brachyurorum: Part I. An annotated checklist of extant Brachyuran crabs of the world". Raffles Bulletin of Zoology 17: 1–286 
  4. Peter Greenaway (1999). "Physiological diversity and the colonization of land". In Frederick R. Schram & J. C. von Vaupel Klein. Crustaceans and the Biodiversity Crisis: Proceedings of the Fourth International Crustacean Congress, Amsterdam, the Netherlands, July 20–24, 1998. Crustacean Issues. 12. Brill. pp. 823–842. ISBN 9789004113879 
  5. Robin G. C. Bathurst (1975). "The Trucial coast embayment, Persian Gulf". Carbonate Sediments and their Diagenesis. Developments in Sedimentology. 12 (2nd ed.). Elsevier. pp. 178–211. ISBN 9780444413536 
  6. J. L. Chapman & M. J. Reiss (1999). "The individual". Ecology: Principles and Applications (2nd ed.). Cambridge University Press. pp. 5–15. ISBN 9780521588027 
  7. 7.0 7.1 Kingsley J. H. Wong, Hsi-Te Shih & Benny K. K. Chan (2011). "Two new species of sand-bubbler crabs, Scopimera, from North China and the Philippines (Crustacea: Decapoda: Dotillidae)" (PDF). Zootaxa 2962: 21–35 

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Scopimeram spectant.