Epictetus

Epictetus (Graece: Ἐπίκτητος 'adquisitus', servitutem designans) philosophus Stoicus primo secundoque saeculis vixit. Hierapoli in Phrygia natus est. Puer Epaphrodito cuidam Romae serviebat sub imperatore Nerone. Hunc philosophiam docuit Musonius Rufus. Anno 89, cum Domitianus princeps philosophos ex urbe expulisset, Nicopolem in Epiro perfugit, regione Graeciae, ubi scholam subinde condidit. Arrianus dicta Epicteti Dissertationes (Διατριβαί) appellata edidit, quorum supersunt libri quattuor; superest et Enchiridion (Ἐγχειρίδιον) ab eodem confectum. Dicta Epicteti magni fecisse fatetur Marcus Aurelius[1].
De doctrina
[recensere | fontem recensere]Ut ceteri Stoici Epictetus moraliter distinguit quae in nostra potestate sunt (τὰ ἐφ' ἡμῖν) ab iis quae non sunt in nostra potestate. In nostra potestate sunt voluntates nostrae animae et rectus rationis usus quam a deo (Iove) accepimus atque per eam a ceteris animalibus nostra natura differt. Quae omnia[2] per totam vitam colere nostrum officium est. Econtra non sunt in nostra potestate quae in mundo externo aut etiam in nostro corpore evenire possunt: salus et morbus, paupertas et divitiae, honores aut infamia etc. hoc est omnia quae τὰ ἀπροαίρετα[3] appellat. Quae omnia nec bona nec mala (οὐ διαφέροντα) habenda sunt: materia tantum sunt ad exercendas virtutes. Quibus si pretium damus nec beati nec liberi esse possumus quoniam aliquando quae cupiremus non consequeremur et quae fugiremus pati deberemus; praeterea servi eorum fieremus qui nobis dare possent quae velimus aut avertere quae timeremus.
Sed Epictetus in providentiam divinam credit[4] unde idem putat esse "secundum naturam vivere" atque dei praecepta sequi. Officium sapientis est dei consilia intelligere quibus laudandis aliquo modo mundi ordini cooperatur[5] (nam deus illa recta ratio est qua homines convenienter uti discere debent). Deum accusare aut vituperare non tantum impietatis sed etiam stultitiae est. Apud Epictetum enim stoicismus religioni propior venit quam apud multos alios. Nihilominus si mala homini intolerabilia fiunt deus liberum exitum ei concessit hoc est mortem voluntariam quam Epictetus non magis quam ceteri Stoici improbabat.

In Dissertationibus auctores Stoicos Cleanthem et Zenonem nonnumquam memorat, imprimis tamen Chrysippum qui plurima de logica et syllogismis scripserat. Logicam non spernit Epictetus atque etiam necessariam ad veritatem investigandam et falsas opiniones dispellendas iudicat: nihilominus verum philosophum non illum esse adfirmat qui omnia Chrysippi opera legit et intellexit[6] sed virum bonum qui actionibus suis philosophiae et deo[7] testimonium debitum dat. Itaque semper duos viros discipulis suis imitandos proponit, Socratem et Diogenem[8] necnon Herculem heroem. Nam summa contentione ad mores discipulorum suorum reformandos tendebat et dissertationes tot hortationes videri possunt. Ita Socraticam interrogandi methodum (quamvis brevius) imitabatur ad refutandas opiniones communes et brevibus dialogis sive cum veris conlocutoribus sive cum fictitiis utebatur qui ad genus litterarium antiquum diatribae pertinent. Praeterea interrogationes ironicas quas 'rhetoricas' iure appellare potes multiplicabat. In quibus disserendis linguam popularem adhibebat deminutivis abundantem quae non sine similitudinibus cum Novo Testamento invenitur.
Editiones
[recensere | fontem recensere]- Editio princeps Dissertationum anno 1535 Venetiis a Victore Trincavelio curata in lucem prodiit.
- Anno 1554 editio Basileensis ob versionem Latinam Dissertationum Iacobi Scheggii laudata. Accessit versio Enchiridii ab Angelo Politiano[9].
- Anno 1560 altera editio Basileensis commentariis Heronymi Wolfii ornata[10]
- Anno 1741 Londini Ioannes Uptonus primam editionem vere criticam (ut quidam volunt) in duos tomos divulgavit[11]
- Amplissima summa de Epicteto in quinque tomos digesta remanent Epicteteae Philosophiae monvmenta a Iohanne Schweighaenser curata, Lipsiae, 1799-1800.
- Collection des Universités de France: Amand Jagu et Joseph Souilhé, Epictète. Entretiens, Les Belles Lettres, 1943-1964 (quattuor volumina). Recensio critica tomi II tomi IV
- Gerard J. Boter, Encheiridion (Epictetus), Berolini, 2007. (Bibliotheca scriptorum Graecorum et Romanorum Teubneriana).
- Manuale Graece et Latine: Epicteti Manuale et Cebetis Tabula Graece et Latine. Recensuit curavitque Johannes Schweighaeuser..., Lipsiae, 1798
Plura legere si cupis
[recensere | fontem recensere]
- Rudolphus Asmus, Quaestiones Epicteteae, Friburgi Brisigavorum in libraria Academica, 1888 LATINE
- Adolphus Bonhöffer, Die ethik des stoikers Epictet, Stuttgardiae, 1894 Recensio cirtica
- Epictet und die Stoa, Stuttgardiae, 1890 Recensio critica
- Epiktet und das Neue Testament, Giessen, 1911
- Ulrike Brandt, Kommentar zu Epiktets Encheiridion, Heidelbergae, 2015 Recensio critica
- Ivo Bruns, de schola Epicteti, Kiel, 1897 LATINE
- Theodorus Colardeau, Étude sur Épictète, Parisiis, 1903 Recensio critica Altera recensio critica Tertia recensio critica
- Olivier D'Jeranian, L’apprentissage de la responsabilité. Essai sur le stoïcisme d’Épictète, Vrin, 2023 Recensio critica
- Jean-Joël Duhot, Épictète et la sagesse stoïcienne, Bayard, 1996 Recensio critica
- Gabriel Germain, Épictète et la spiritualité stoïcienne, Seuil, 1964 Recensio critica
- Johannes Carl Gretenkord, Der Freiheitsbegriff Epiktets, Bochum, 1981
- Jackson Hershbell, "The Stoicism of Epictetus", In: Aufstieg und Niedergang der römischen Welt (II 36.3), de Gruyter, 1989: 2148-2163
- "Epictetus and Chrysippus", Illinois Classical Studies, 1993: 139-146
- "Epictetus: a freedman on slavery", Ancient Society, 1995: 185-204
- B. L. Humans, Jr., Ἄσκησις. Notes on Epictetus' system, Van Gorcum, 1959 Recensio critica
- Amand Jagu, Épictète et Platon. Essai sur les relations du Stoïcisme et du Platonisme à propos de la morale des Entretiens, Paris, J. Vrin, 1946 Recensio critica
- Jean Lombard, La leçon de philosophie de Socrate à Epictète : lecture des Entretiens, L'Harmattan, 2017 Nonnullae paginae apud Guglum librorum
- Anthony Arthur Long, Epictetus. A Stoic and Socratic Guide to Life, Clarendon Press, 2002 Nonnullae paginae apud Guglum librorum Recensio critica Altera recensio critica
- Paulus Melcher, De Sermone Epicteteo quibus rebus ab Attica regula discedat, Halis Saxonum, 1906 LATINE
- F. Millar, 'Epictetus and the Imperial Court', JRS 1965(55) : 141-148.
- Joseph Moreau, Épictète ou le secret de la liberté, Seghers, 1964 Recensio critica
- Claire Muckenturm-Poulle, "La fonction des images dans les Entretiens d'Épictète (livre III)", in Des formes et des mots chez les Anciens, Vesontione, 2008: 325-336
- "Les références homériques dans les Entretiens d'Épictète" in Troïka. Parcours antiques. Mélanges offert à Michel Woronoff. Volume 2, Vesontione, 2012: 99-114
- Theodore Scaltsas et Andrew S. Mason (cur.), The philosophy of Epictetus, Oxonii, 2007 Recensio critica Nonnullae paginae apud Guglum librorum
- Joannes Sturhmann, De Vocabulis notionum philosophicarum in Epicteti libris, Brandenburgii Neustadtensis, 1885 LATINE
- Barbara Wehner, Die Funktion der Dialogstruktur in Epiktets Diatriben, E Steiner, 2000 Nonnullae paginae apud Guglum librorum Recensio critica
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Meditationes I.7.7.
- ↑ τὰ προαίρετα hoc est quae praeelecta sunt.
- ↑ Latine quae non prius electa sunt.
- ↑ Dissertationes I.6 et 16, necnon III.17.
- ↑ E.g. Dissertationes II.10.5.
- ↑ E.g. I.4.5-17.
- ↑ E.g. III.22.23-25.
- ↑ Exempli gratia IV.1.151-169 et passim alibi.
- ↑ Arriani Nicomediensis de Epicteti philosophi, praeceptoris sui, dissertationibus Libri IIII, saluberrimis, ac philosophica grauitate egregiè conditis, praeceptis atq; sententijs referti, nuncq; primùm in lucem editi, apud Iohannem Oporinum
- ↑ Apud Ioannem Oporinum. Hic reeditionem (1595) legere potes.
- ↑ Epicteti quae supersunt dissertationes ab Arriano collectae nec non Enchiridion et fragmenta Graece et Latine in duos tomos distributa ; cum integris Jacobi Schegkii et Hieronymi Wolfii selectisque aliarum doctorum annotationibus. Recensuit notis et indice illustravit Joannes Uptonus.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]| Lexica biographica: Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия • • Internet Encyclopedia of Philosophy |
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Epictetum spectant. |
- Vicifons
- Opera in Bibliotheca Augustana (Graece)
- Opera apud "The Little Sailing" (Graece)
- Epicteti opera in Perseo Proposito ([[Graece ]])