Schola superior Factionis Communisticae Unionis Sovieticae
Schola superior factionis communisticae Sovieticae (Russice: Высшая партийная школа/Visshaja partijnaja shkola - ВПШ) pro ipso Vladimiro Lenin nominata institutum princeps politicis communisticis erudiendis in Unione Sovietica fuit.
Schola superior apud Consilium centrale
[recensere | fontem recensere]Ea institutio ex anno 1939 usque annum 1991 Moscuae fungebatur, ubi ex tunc facultas philosophica universitaria sedem habet. Ibi multi communistae peregrini quoque instruebantur, e.g. ex Germania Orientali oriundi. Statutae sunt cathedrae de historia Sovietica, Marxismo et Leninismo, communismo scientifico, oeconomia politica, factionum communisticarum incremento, motionibus internationalibus communisticis, motionibus liberationis nationalis toto in orbe terrarum dispersis, oeconomia Sovietica, agricultura moderna, iure publico, re diurnaria, litteris, lingua Russica, linguis alienis.
Licuit scholam Factionis Communisticae Unionis Sovieticae frequentare usque aetatem XL annorum, si antea saltem quiennium communista fueras et iam in organizationibus communisticis, cum iuvenibus, apud ephemerides etc. operam dederas. Aut a consiliis centralibus variorum statuum Sovieticorum aut a factionibus amicis alumni viris delectis Moscuensibus propositi sunt; diligentia absolutorium post biennium adipisci potuerunt. Neque omnes pro instituti cursibus munus suum interrumpebant. Itaque multis aliis terris, quae socialismo imbuti erant, eae scholae efficaciter officiales novos dederunt. Anno 1970 plus quam sescenti discipuli scholam visitaverunt; in omnibus facultatibus CXX docentes erant.
Alumni noti
[recensere | fontem recensere](in parenthesi studiorum anni)
- Alexander Dubček
- Anscharius Fischer (1962–1965)
- Egon Krenz (1964–1967)
- Guntherus Schabowski (1967–1968)
- Helmutus Holter (1985–1987)
Scholae superiores extra Moscuam
[recensere | fontem recensere]Magnus erat numerus scholarum superiorum aliis in locis Unionis Sovieticae, quibus finis similis fuit.
-
Aedificium scholasticum Fortuniae
-
Domus Volgogradi
-
Aedis Rostoviae ad Tanaim
-
Institutum Catharinopolitanum
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Situs geographici et historici: |