Fortunia

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Хабаровск
Khabarovsk church on top of a hill.jpg
Vexillum Fortuniae
Vexillum



Res politicae
Natio Russia
Condita 1858
Res geographicae
Area
 - tota


383 km²

Numerus incolarum 2018 618 150
Coordinata 48° 29′ 00″ Sept., 135° 04′ 00″ Ort.
Altitudo 72 m
Situs interretialis: http://www.khabarovskadm.ru/

Fortunia[1] (Russice Хабаровск, Chabarovsk) urbs est in Russia, territorii Fortuniani metropolis. In ripa dextra Amuris fluminis patet. Incolas 618 150 habet anno 2018.

Historia[recensere | fontem recensere]

Post definitionem finium Russiae et Sinarum anno 1858 hoc loco urbs aedificari incepit. Anno 1884 in numerum urbium inclusa est. Anno 1897 ferrivia a Vladivostokio in Fortuniam aedficata est, quae Ferriviae Transsibericae[ru] pars prima erat. Annis 1913—1916 pons[2] trans Amurem flumen aedificabatur, quo confecto et omnis Ferrivia Transsiberica perfecta est.


Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Alexii Scatebrani Initia eloquentiae Latinae (Солопов А.И. Начала латинской стилистики. М., 2008), p. 571. Nam хабар vocabulum Russicum Latine lucrum, fortuna valet. А хабар nomen prius urbis Хабаровка, Fortunia derivatum est; quod de nomine Hierothei Chabarov[ru] nomen urbis captum est, interdum dissentitur.
  2. Pons Alexii Principis tunc nominabatur, in honorem Alexii, filii Nicolai II imperatoris.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Fortuniam spectant.