Latinitas bona

Schola archaeologica Helvetica in Graecia

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Domus scholae archaeologicae Helveticae iuxta situm archaeologicum Eretriae in Euboea posita

Schola archaeologica Helvetica in Graecia[1] est unum e 17 institutis archaeologicis exteris in Graecia, quorum omnium sedes primaria est Athenis. In Helvetia collocata est apud Institut d'archéologie et des sciences de l'Antiquité Universitatis Lausannensis. Anno 1975 condita est, postquam iam ab anno 1965 missio archaeologica publica Helvetica in Graecia laboravit. Inceptum principale est effossio urbis antiquae Eretriae in insula Euboea. Rector praesens est Carolus Reber.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Theodisce:Schweizerische Archäologische Schule in Griechenland; Francice: École Suisse d’Archéologie en Grèce (ESAG); Anglice: Swiss School of Archaeology in Greece; Neograece: Ελβετική Αρχαιολογική Σχολή στην Ελλάδα