Saxum felsicum
Appearance



Saxum felsicum in geologia est minerale silicatum, magma, vel tantum saxum quod silicio, oxygenio, aluminio, natrio, potassio, et aliis elementis levioribus abundat; nomen est conglutinatio verborum Anglicorum feldspar et silica.[1] Plura mineralia felsica coloribus sunt diluta, et eorum densitas relativa est minor quam tres. Communissima saxum felsicum est granites; inter alia sunt quarzum, muscovites, orthoclasis, et feldsparia plagioclasica, natrio abundantia. Saxa felsica in chemico saxorum spectro contra saxa mafica iacent.
Classificatio saxorum felsicorum
[recensere | fontem recensere]Textura saxosa | Nomen saxi felsici |
---|---|
Pegmatica | Granites pegmatica |
Grano crasso (saxum phaneriticum) | Granites |
Grano crasso et porphyritica | Granites porphyritica |
Grano tenue (saxum aphaniticum) | Rhyolites |
Grano tenue et porphyritica | Rhyolites porphyritica |
Saxum pyroclasticum | Tofus rhyoliticus (breccia) |
Vesicularis | Pumex |
Amygdaloidale | Nullum |
Vitrea | Lapis obsidianus (porcellanites) |
Nexus interni
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Schlumberger: Oilfield Glossary, apud www.glossary.oilfield.slb.com.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Le Maitre, L. E., ed. 2002. Igneous Rocks: A Classification and Glossary of Terms. Ed. secunda. Cantabrigiae.