Sara Wagenknecht

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Sara Wagenknecht
Res apud Vicidata repertae:
Sara Wagenknecht: imago
Nativitas: 16 Iulii 1969; Iena
Patria: Res publica Democratica Germanica, Germania
Sara Wagenknecht anno 2014

Sara (Theod. Sahra) Wagenknecht (nata die 16 Iulii 1969 Ienae) diurnaria et rerum politicarum perita Theodisca atque sodalis factionis Sinistrae est.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Wagenknecht ex matre Theodisca, patre Iranico nata, anno 1975 una cum cum matre, quae in artefactis negotiandis versabatur, Berolinum orientalem iit, ubi scholam frequentabat et ad Iuventutem Theodiscam Liberam (FDJ), congregationem iuvenum Communistarum Rei publicae Democraticae Germanicae, recepta est. Anno 1988 accepto maturitatis testimonio Ienae, Berolini atque Groningae litteris Germanicis atque philosophiae studebat. Anno 1996 magistrae titulo decorata anno 2005 dissertationem coepit scribendam.

Familia[recensere | fontem recensere]

Wagenknecht anno 1996 matrimonium inierat, sed mense Novembri 2011 Anscharius Lafontaine promulgavit se eam amare et ab ea amari[1]. Die 22 Decembris 2014 Wagenknecht ei nupsit[2].

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 1989, paulo antequam res in RDG mutate sunt, ad factionem communisticam SED recepta, ab anno 1990 sodalis novae Factionis Democratici Socialismi (PDS) facta est et foederis communistarum eius factionis princeps erat. Nunc autem ad factionem Sinistram pertinet. Anno 1998 primo Dietam Foederalem Germaniae petiit neque electa est. Anno autem 2004 legata ad Parlamentum Europaeum electa est, quo munere usque ad annum 2009 fungebatur, cum ad Dietam Foederalem delegata est. Ab anno 2007 praeses vicaria factionis Sinistrae est. A die 7 Novembris 2011 vicaria Gregorii Gysi praesidis fractionis Dietae Foederalis est[3]. Die 1 Decembris nuntiavit se non praesidem factionis fieri velle[4]. Die 3 Iunii 2012 praeses vicaria factionis electa est[5].

Consilia[recensere | fontem recensere]

Capitalismum semper castigabat et consortia regnandi causa cum factionibus SPD et Viridibus ineunda negabat. Saepe RDG pristinam ut meliorem Germaniam extollebat. Fidelem Castro, ducem revolutionis Cubanae, et Hugonem Chávez, praesidem pristinum Venetiolanum, ab aliis tanquam dictatores habitos laudat.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Sahram Wagenknecht spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]