Jump to content

Gregorius Gysi

E Vicipaedia
Gregorius Gysi Berolini anno 2025

Gregorius Gysi (Theodisce Gregor Gysi; natus 16 Ianuarii 1948 Berolini) est vir publicus Germaniae et sodalis Sinistrae factionis.

Maiores, Iuventus et Munus

[recensere | fontem recensere]

Nicolaus Gysi(en), eius pater, fuit administer culturae(en), legatus, secretarius statalis rerum ecclesiarum(en) in Re Publica Democratica Germanica (RDG). Gregorius ipse anno 1966 maturitatem adeptus est. Quum scholam frequentaret, tirocinium educatoris boum fecit. Annos inter 1966 et 1970 Berolini iurisprudentiae studebat, ubi anno 1970 diploma iurisprudentiae accepit et deinde ibi operam dedit causidicus. Anno 1988/1989 ibi praeses fuit collegiorum causidicorum. Postea, quum legatus non erat Diaetae foederalis (vide infra), operam dabat iurisconsultus.

Cursus honorum

[recensere | fontem recensere]

Gregorius Gysi ab anno 1967 fuit sodalis factionis SED, quae in RDG dictatorie regnabat. Anno 1989, cum dictatura communista periret, cum aliis legem tulit, qua hominibus libere iter facere liceret. Die 9 Decembris 1989 praeses SED electus est. Paulo post factio aliter SED-PDS (Factio Democratici Socialismi) nominata est, quorum praeses ad 31 Ianuarii 1993 fuit. Mense Martio 1990 electus est legatus Camerae Popularis liberae RDG, ubi mansit usque ad diem 3 Octobris eiusdem anni, quum ipsa Camera, Germaniā conciliatā, dissolta est; Gysi igitur factus est primus legatus Diaetae foederalis Germaniae, sed iam 31 Iulii eiudem anni a magistratibus omnibus se recessit, quum de volatibus gratuitis accusatus esset. Anno 2005, legatus Diaetae Foederalis iterum electus est. Unā cum Anschario Lafontaine electus est praeses legatorum Factionis Sinistrae. Etiam 2009 iterum legatus electus est et, postquam Lafontaine se recessit, unicus praeses legatorum Sinistrae (sicut factio nunc vocatur) est. Die 22 Septembris 2013 iterum electus est legatus ad parlamentum Germanicum.[1]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Gregorius Gysi spectant (Gregorium Gysi, Gregor Gysi).