Saltatio rusticorum (Rubens)

E Vicipaedia
Petrus Paulus Rubens, Saltatio rusticorum, pictura olearia in textili (1630–1635).

Saltatio rusticorum est tabula a pictore Belgico Rubenio saeculo septimo decimo picta.

De fabula eiusque interpretatione (Xavier Mata Oroval)[recensere | fontem recensere]

In tabula depingitur rus: sunt arbores, est silva, est villa rustica pulcherrima. Sed quietem et tranquillitatem loci amoeni turbat hoc spectaculum: chorus rusticorum saltat sive pedibus nudis sive calceatis. Feminae cum viris, corpora versant in orbem, manibus nexis, ad numeros musicae, nam in arbore sedet vir quidam qui tibia cantat, et quoque tintinnabula tinniunt in pedibus aliquot saltatorum. Omnia in choro fluunt: et corpora, et vestes, et canes latrantes qui gyros ducunt una cum saltatoribus. Tota scaena continet in se celeritatem et festinationem, necnon quandam violentiam. Omnes in choro enixe enituntur ut manibus nexis saltent, sed en videmus saltatorem qui porrigit bracchium et frustra certat prendere manum feminae. Omnes, et praesertim viri, videntur ebrii, vino madidi. Attamen, non sunt vultu hilari atque laeto, sed vultu acerbo, attonito, turbato. Est vero turba furens attonita tanto turbine rerum. Hic vir qui respicit, hedera coronatus, pelle ferina vestitus, est procul dubio deus Bacchus sive Liber: deus liberator, deus comoediae et tragoediae, consitor uvae, deus vini et ebrietatis et Bacchanalium. Agitur igitur de scaena Bacchica. Sed operae pretium est nunc animum intendere his tribus hominibus, qui sunt duae feminae similes inter se et vir, in medio, magnus et altus et barbatus, hereda coronatus, similis satyro. Satyri erant comites Bacchi, nymphis infesti, villosi, caprinis pedibus. Ergo hic satyrus, ut ita dicamus, conicit oculos in feminam nudo pectore, vere impendet feminae et impetum facit in eam. Illa timet, se avertit attonito vultu, effugere vult. Altera femina, alia ex parte, eos aspicit torvis oculis. Aliud est quod videmus iuxta eos: illic sunt duo rustici qui saltant et bracchia contorquent ita ut inter se osculentur et amplexentur: est pulchra figura, est re vera chorus in choro. Praeterea, vir fert in cingulo cucurbitam, procul dubio plenam vino, et Venus in vinis, ignis in igne fuit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]