Herodias

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Herodias (a Paulo Hippolyto Delaroche anno 1843 picta)
Titianus, Salome ferens caput Iohannis Baptistae in lance circa annum 1560 picta

.

Herodias (natus anno 8 a.C.n.; obiit anno 39 p.C.n.) fuit filia principis Iudaici Aristobuli ex uxore Berenice et neptis Herodis Magni et Mariammis. Ei maxima decollationis Ioannis Baptistae culpa attribui solet.

Decollatio Ioannis Baptistae[recensere | fontem recensere]

In libris Evangeliorum Novi Testamenti (Mt 14,3-11; Mc 6,17-28) traditur Heroden Antipam natali suo cenam fecisse; quod saltatione filiae Herodiadis maxime delectatus esset, rogavisse, si quid vellet, ut diceret. Deinde puellam a matre Herodiade incitatam caput Ioannis poposcisse ac paulo post in disco accepisse. Quam puellam Salomen fuisse vulgo traditur.

Herodias in arte et litteris[recensere | fontem recensere]

Herodias multis in artificiis sive litteris una cum Salome partes agit:

Eponymus[recensere | fontem recensere]

Asteroides 546 Herodias denominatus est ab Herodiade.

Si vis plura legere...[recensere | fontem recensere]

David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!