Salmanus Taseer

Salmanus Taseer anno 2009
Salmanus Taseer (vulgo Salman Taseer seu litteris Perso-Arabicis سلمان تاثیر, natus Simlae die 12 Iunii 1946; mortuus Islamabadae die 4 Ianuarii 2011), fuit mercator et politicus Pakistaniae.
Patre Mussulmano e Casmiria orto, matre Angla, Salmanus Taseer Lahorii educatus est apud scholam Sancti Antonii et collegium Regiminis eodem tempore quo Nawaz Sharif. Gubernator provinciae Panjabae a die 15 Maii 2008 usque ad mortem meruit. Contra legem de blasphemia agitabat atque hanc ob rationem a protectore suo necatus est.
Nexus externus[recensere | fontem recensere]
- Curriculum vitae apud Pakistan Herald (Anglice)
![]() |
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |