Saadi

E Vicipaedia
Saadi in roseto. Ex manuscripto Mughal operis Gulistan (circa 1645).

Abū-Muhammad Muslih al-Dīn bin Abdallāh Shīrāzī[1] (Persice ابومحمد مصلح‌الدین بن عبدالله شیرازی), nomine litterario Saadi (et Saadi Sirasiensis[2], Persice سعدی شیرازی Saadi Shirazi) notissimus, fuit poeta et auctor Persicus[3][4] aevi medii. Natus Sirasio in urbe Persica circa annum 1208; ibidem mortuus est anno 1291 aut 1292.

Prima pagina Bustan, e manuscripto Mogolicum.

Virtute eius scripturarum et profunditate eius cogitatorum socialium moraliumque innotuit. Late habetur unus e maximis classicae traditionis litterariae poetis; ergo eius epitheton inter eruditos linguae Persicae: "Dominus orationis" (Persice استاد سخن), breviter "Dominus."

Opera[recensere | fontem recensere]

Bustanum (Hortus fructuum) est poema Saadi principale, praecepta sufica docens. Gulistanum[5] (Hortus florum, Terra florum, vel Rosarium, ut Georgius Gentius vertit), partim versibus, partim oratione soluta anno 1258 compositus, proverbia multa et narrationes continet. Praeter ea opera lyrica permulta reliquit.

Exemplar operum Saadi Shirazensis a Safvet beg Bašagić (1870–1934), erudito Bosniaco factum.

Citationes[recensere | fontem recensere]

Praeterea citatus est in traditionibus Occidentalibus. Alexander Pushkin, unus ex celeberrimis poetis Russicis, Saadi sic citat in Eugenio Onegin poemate suo: "ut iamdudum cecinit Saadi, 'nonnulli remotissimi, nonnulli mortui sunt.'"[6] Gulistanum nonnullas fabulas Ioannis de la Fontaine movit. Beniaminus Franklinius in DLXXXVIII A Parable on Persecution, uno e suis operibus, nonnullas parabolas e Bustano libro Saadiensi citat, fontem ut videtur ignorans.[7] Radulphus Waldo Emerson, qui scripturas Saadienses etiam legit (solum autem Anglice), opera Saadiensia cum Bibliis Sacris pro sapientia et pulchritudine narrationis comparat.[8]

Baracus Obama praeses Civitatum Foederatarum primos cuiusdam poematis versus in salutatione Novi Anni ad populos Iraniae die 20 Martii 2009 sic citavit, "Verba meminerimus quae a Saadi poeta abhinc permultos annos scripta sunt: 'Liberi Adami membra inter se sunt, ex una essentia creata.'"[9][10]

Versio Latina[recensere | fontem recensere]

Gulistanum Georgius Gentius(d)[11] Latine vertit et edidit anno 1651.

Opera selecta[recensere | fontem recensere]

Mausoleum[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Kathryn Hinds, The City. Google Books. Books.google.com.pk .
  2. Schirasiensis, — Gabrielis Geitlin(fi) Specimen academicum "Pendnâmeh" sive librum consiliorum Scheich Musliheddin Saadi Schirasiensis..., Helsingforsiae 1835; Shirazensis, — Catalogi librorum manuscriptorum Angliae et Hiberniae..., vol. I, 1697.
  3. Encyclopedia Iranica: "SAʿDI, Abu Moḥammad Mošarref-al-Din Moṣleḥ b. ʿAbd-Allāh b. Mošarref Širāzi, Persian poet and prose writer (b. Shiraz, ca. 1210; d. Shiraz, d. 1291 or 1292), widely recognized as one of the greatest masters of the classical literary tradition."
  4. Encylopaedia Britannica: "Saʿdī, also spelled Saadi, byname of Musharrif al-Dīn ibn Muṣlih al-Dīn, (born c. 1213, Shīrāz, Iran—died Dec. 9, 1291, Shīrāz), Persian poet, one of the greatest figures in classical Persian literature."
  5. Codices Orientales Bibliothecae regiae Hafniensis, pars I, 1846, p. 130; Journal d'Antoine Galland..., vol. I, Lutetiae 1881, p. 116.
  6. Textus poematis[nexus deficit] hic legi potest.
  7. Yohannan 1977: xxv-xxvi.
  8. Milani 2004: 39.
  9. Anglice: "Let us remember the words that were written by the poet Saadi, so many years ago: 'The children of Adam are limbs to each other, having been created of one essence.'"
  10. "US President Obama's New Year's greeting to the people of Iran, March, 2009". web.archive.org .
  11. De Gentio (Nederlandice)

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicicitatio habet citationes quae ad Saadi spectant.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Saadi spectant.