Jump to content

Ruta

E Vicipaedia

Pro nomine feminino vide Ruth et Ruta (nomen)

Ruta chalepensis

Classis : Magnoliopsida 
Ordo : Sapindales 
Familia : Rutaceae 
Genus : Ruta 
L.
   
Subdivisiones: Species
Inter 8-40 species, inter quas sunt:

Ruta angustifolia
Ruta chalepensis
Ruta corsica
Ruta graveolens

Ruta montana

Ruta est genus suffruticum sempervirentium, 20–60 cm altorum, regioni Mediterraneae endemici, et Macaronesiae. Species notissima est Ruta graveolens.

Folia sunt bipinnia tripinniave, colore viridi, glaucove. Flores sunt flavi, petalis 4-5, diametro 1 cm, cymis praebiti. Fructus est capsula 4 5ve loborum, in quo sunt semina compluria.

Secundum Plinium, Romani "rutam furtivam tantum provenire fertilius" putaverunt.[1]

Usus culinaris

[recensere | fontem recensere]

Ruta in usu frequentissimo erat in arte coquinaria Romanorum, circa centies apud Apicium requisita. Inter impensa moreti Pseudovergiliani est. Nostro autem tempore haud quaquam, ob magnam amaritatem, editur nisi in partibus Africae: Aethiopes enim adhuc specie quae est Ruta chalepensis utuntur. In Histria exstant lorae, seu rhacii praecepta quae rutam modicam postulant.

Usus medicus

[recensere | fontem recensere]

Ruta est satis venenosa, sed parvis quantitatibus haud nocet. Antiquitus credebatur venerem, et emissiones nocturnas inhibere. Etiam adhibebatur ad abortum provocandum (et quidem gravidae omnino rutam evitare debent). Nonnullis etiam in modicis quantitatibus ventrem turbat esa, et cutem irritat tacta (praesertim in lumine solis).

In sanctuariis Mithridatis maximi regis devicti, Cn. Pompeius invenit in peculiari commentario ipsius manu compositionem antidoti ex 2 nucibus siccis, item ficis totidem et rutae foliis 20 simul tritis, addito salis grano. Secundum Plinium: "ei, qui hoc ieiunus sumat, nullum venenum nociturum illo die. Contra rabiosi quoque canis morsum a ieiuno homine commanducati inlitique praesenti remedio esse dicuntur."[2]

Usus in scientia heraldica

[recensere | fontem recensere]
Medalia Rutae coronantis Saxonica cum inscriptione Latina

Corona rutarum, quae dicitur, in scientia heraldica trabem viridem foliis circumdatam transversam significat velut in insignibus variis Saxoniae et Anhalti spectari potest. Ea apud Saxones testimonium de Ducatu Saxonico perhibet, cuius modo electus dux Bernardus III his signis ab imperatore Frederico I anno 1181 honoratus est. Attamen eius etymon heraldicum obscurum manet. Quod cum ita sit, constat regem Saxonicum Fredericum Augustum II Napoleone praesente ordinem rutarum coronae (Hausorden der Rautenkrone) eddidisse in memoriam perpetuam divinae providentiae tutelam almam Napoleonicam Saxonibus praebentis. Tunc Napoleo tyrannus ipse primus vittis ordinis memorialibus ornatus est.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Situs scientifici: Tropicos • Tela Botanica • GRIN • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Plant Name Index • Plantes d'Afrique • Flora of North America • USDA Plants Database