Planta biennis

E Vicipaedia
Dauci carotae flores, qui solum anno secundo apparent.

Planta biennis est planta, quae plus quam duodecim, sed minus quam viginti et quattuor menses vivit. Primo anno radices, caulis et folia plantae biennis crescunt, sed flores et fructus anno altero apparent. Hieme folia plantae biennis saepe cadunt vel convolvuntur et ad terram premuntur. Saepe radices validas vel tubera plantae biennes primo anno formanat, in quibus alimenta ad annum secundum accumulantur. Nonnulae plantae biennes sine frigore florem emittere nequeunt; frigoris actus florescentiae catalysta sui generis est.

Multae plantae comestibiles, quae radicum vel foliorum gratia coluntur, sunt plantae biennes, quas primo anno iam colligunt nec flores et fructus sensu stricto expectant. Tales sunt brassicae variae, carota, beta, apium, petroselinum.

Nexus interni[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]