Romanus Darowski

Latinitas inspicienda
E Vicipaedia

Romanus Darowski (natus Szczepanowice in urbe Polonica die 12 Augusti 1935; mortuus die 15 Ianuarii 2017) fuit iesuita, philosophus, professor in ordine philosophico Academiae Ignatianum Cracoviae.

Vita et activitas[recensere | fontem recensere]

Societatem Iesu ingressus est anno 1951. Ordines sacros recepit anno 1961 Varsaviae. Philosophiae studuit in Facultate Philosophica SJ Cracoviae (1955–1958), theologiae vero in Facultate Theologica SJ Bobolanum Varsaviae (1958–1962). Studia philosophica prorsecutus? est in Universitate Gregoriana Romae (1963–1966), ubi gradum quoque doctoratum (Ph.D.) obtinuit, et Monachii in Germania (1966–1967). Ab anno 1990 fuit professor ordinarius. Ab anno 1967 Darowski philosophiam, imprimis anthropologiam philosophicam, in Facultate Philosophica SJ Cracoviae, nunc Academia Ignatianum, docuit. Decanus fuit Facultatis Philosophicae (1968-1982, 1994-1997, 2001-2007) et rector Collegii Societatis Jesu Cracoviae (1978–1984). Fuit fundator et primus editor (1996-2006) foliorum in variis linguis redactorum "Forum Philosophicum". Anno 2003 membrum Commissionis Historiae Scientiae et Technologiae in Polona Scientiarum Academia factus est.

Scripta a Darowski edita pertinent potissimum ad anthropologiam philosophicam et ad historiam philosophiae in Polonia, praecipue philosophiae a iesuitis excultae. Publici iuris fecit quindecim libros et plus quam 300 commentarios, ex quibus supra quinquaginta in alienis linguis.

Scripta principaliora[recensere | fontem recensere]

  • Człowiek świat [Homo et mundus], Kraków 1972.
  • La théorie marxiste de la vérité [Marxista veritatis theoria], Rome 1973.
  • Człowiek: istnienie i działanie [Homo: existentia et activitas], Kraków 1974.
  • Filozofia w szkołach jezuickich w Polsce w XVI wieku [Philosophia in scholis SJ in Polonia saeculo XVI], Kraków 1994.
  • Filozofia człowieka [Philosophia hominis / Anthropologia philosophica], Kraków 1995.
  • Studia z filozofii jezuitów w Polsce w XVII i XVIII wieku [Studia de philosophia jesuitarum in Polonia saeculis XVII et XVIII], Kraków 1998.
  • Studies in the Philosophy of the Jesuits in Poland in the 16th to 18th Centuries [Studia de philosophia jesuitarum in Polonia saeculis XVI, XVII et XVIII], Cracow 1999.
  • Filozofia jezuitów w Polsce w XX wieku [Philosophia jesuitarum in Polonia saeculo XX], Kraków 2001.
  • Szczepanowice nad Dunajcem. Dzieje wsi, parafii katolickiej i gminy kalwińskiej [Szczepanowice, pagus ad fluvium Dunajec. Historia pagi, paroeciae catholicae et communitatis calvinisticae], editio altera ampliata, Kraków 2004 (summarium, p. 502-503).
  • Szczepanowice nad Dunajcem, ed. R. Darowski, Kraków 2005 (opus collectivum).
  • Philosophiae & Musicae. Liber Jubilaris Prof. S. Ziemiański septuagesimum quintum annum celebranti dicatus, ed. R. Darowski, Kraków 2006.
  • "Tezy z całej filozofii” z Krakowskiego Kolegium Jezuitów (1894), Kraków 2007. – «Theses ex universa philosophia» e Cracoviensi Collegio Maximo Societatis Jesu (1894). Introductio, Reproductio textus originalis 190 thesium; Traductio polona.
  • Polish Contributions to World Philosophy [Quales partes Poloni in philosophia totius orbis egerint?], in: The Contribution of Polish Science and Technology to World Heritage [Partes scientiae et technologiae polonae in patrimonio universali, ed. by I. Stasiewicz-Jasiukowa, Kraków-Warszawa 2010, pp. 257-285.
  • Ks. Piotr Skarga SJ (1536-1612). Życie i dziedzictwo [Pater Piotr Skarga SJ (1536-1612). Vita et patrimonium]. Ediderunt R. Darowski and S. Ziemiański], Kraków 2012.
  • The Perennial Value of Peter Skarga’s Legacy [Valor perennis patrimonii Petri Skarga], ibidem, pp. 419-436.
  • Filozofia jezuitów na ziemiach dawnej Rzeczypospolitej w XIX wieku [Philosophia jesuitarum in terris Primae Reipublicae, id est: Poloniae, Lithuaniae, Albae Russiae et Ucrainae saeculo XIX], Kraków 2013.
  • Philosophical Anthropology. Outline of fundamental problems [Anthropologia philosophica. Lineamenta problematum fundamentalium], Kraków 2014.
  • Filozofia człowieka [Philosophia hominis / Anthropologia philosophica], editio quinta, Kraków 2015 (Table of contents – Theses, p. 281-284; Table des matières – Thèses, p. 285-288).
  • Fragmenta philosophica [Biographia et bibliographia R. Darowski octogenarii, necnon selecti eius articuli], Kraków 2015.

Philosophia[recensere | fontem recensere]

Iudicia et opiniones a Darowski prolata continentur presertim in libris Filozofia człowieka (5 editio in lingua Polonica, 2015, summaria in linguis Anglica et Gallica) et Philosophical Anthropology, 2014. Eius philosophia inspirationem sumit in traditione Aristotelica et Thomistica. Sed respectum habet etiam ad recentiores et nostri temporis tendentias in philosophia, potissimum personalistas et axiologicas et in certo sensu etiam dialogicas (cf. Philosophical Anthropology, imprimis cap. “Human Being as a Dialogical Being”, p. 123–126). Nec vitat novas aquisitiones scientiarum vitalium (life-sciences), quas integrare satagit cum philosophia (cf. ibidem cap. “Human Corporeality” (p. 38-43) et “The Origin of Human Being” (p. 95-99). Eius reflexiones, praesertim in suis studiis primis, non pauca prae se ferunt descriptionis elementa methodo phaenomenologicae propria.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Philosophia vitam alere. Studia Prof. R. Darowski septuagenario dicata, ed. S. Ziemiański, Kraków 2005.
  • Prof. Roman Darowski, S.J. On the Occasion of his Seventieth Year, ”Forum Philosophicum”, 10: 2005, pp. 253-255.
  • Biography, Bibliography etc. in: Fragmenta philosophica, pp. 11-131.
  • Who’s Who in the World, 19th Edition, 2002 – Marquis Who's Who (USA); International Who’s Who of Intellectuals, 13th Edition, Cambridge 1998.
  • Dictionary of International Biography, 29th Edition, 2001
  • Outstanding People of the 20th Century, IBC, Cambridge 2000.
  • 2000 Outstanding People of the 21th Century, IBC, Cambridge 2004.
  • 2000 Outstanding Intellectuals of the 20th Century, IBC, Cambridge 2004.
  • 2000 Outstanding Scholars of the 20th Century, IBC, Cambridge 2000.
  • 2000 Outstanding Scholars of the 21st Century, IBC, Cambridge 2001.
  • Outstanding People of the 21st Century, IBC, Cambridge 2002.
  • Who’s Who in the 21st Century, Cambridge 2002, et editiones posteriores eorumdem librorum.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]