Szczepanowice

E Vicipaedia

Haec commentatio vicificanda est ut rationibus qualitatis propositis obtemperet.
Quapropter rogamus ut corrigas, praecipue introductionem, formam, nexusque extra et intra Vicipaediam.

Pagus ad flumen Dunajec, in Polonia Meridionali situs, in palatinatu Poloniae Minoris et districtu Tarnoviensi (Tarnów), in dioecesi olim Cracoviensi (ad a. 1786), nunc vero Tarnoviensi.

In primo dimidio s. XIV erecta est colonia et paulo post ecclesia et paroecia Pelczowska Wola vocata (Libertas Pelcze), quae primigenium territorium hodiernae paroeciae Szczepanowice constituit. Medio saeculo XIV exuberantes fluctus fluvii Dunajec ecclesiam et coloniam vastaverunt. Exeunte s. XIV nova ecclesia sub titulo S. Nicolai Ep. aedificata est in vicino pago Jodłówka et ita orta est paroecia „Jodłówka alias Pelczowska Wola", quae usque ad s. XX pagos 10 - inter quos Szczepanowice, Isep, Lubinka, Błonie et Dąbrówka - complexa est. Anno 1916 paroecia Jodłówka in Szczepanowice nomen immutavit.

In paroecia Jodłówka-Szczepanowice constructa sunt successive nova templa: exeunte s. XVI - ligneum, in primo dimidio s. XIX - muratum, et recens muratum: annis 1939-1948. A. 1924 pagus Isep cum Zawodzie paroeciae Wojnicz et a. 1937 pagus Lubinka paroeciae Janowice adnexi sunt. Annis 1957-1960 constructa est ecclesia in pago Błonie ibidemque a. 1980 paroecia erecta est. Annis 1982-1986 exstructa est capella in pago Dąbrówka. A. 1990 paroeciam duo tantum pagi constituebant: Szczepanowice et Dąbrówka, qui respec-tive circa 1300 et 800 incolas numerabant - fere omnes catholicos. Superficies pagi Szczepanowice nunc 10 km2 attingit. Primae mentiones de schola paroeciali in Jodłówka ex annis 1518 et 1527 exstant. Aedificium scholae, quod nunc est, annis 1917-1919 constructum, a. 1957 ampliatum est. Ab a. 1489 usque ad medium s. XIX membra familiae Chrząstowski fuerunt haeredes pagorum Jodłówka et Szczepanowice et simul collatores ecclesiae localis. A. 1568 Cyrillus Chrząstowski religionem calvinisticam amplexus est et a. 1573 ecclesiam catholicam in Jodłówka in templum calvinisticum transmutavit. Exeunte s. XVI et catholici, et calvinis-tae propria templa in Jodłówka exstrui fecerunt. Templum calvinisticum una cum schola in Jodłówka a. 1651 clausum est et in pagum vicinum Szczepanowice translatum est. Jodłówka et Szczepanowice haud exiguas partes in historia Ecclesiae Calvinisticae in Polonia Minore habuerunt. A. 1636 in Jodłówka convocatio provincialis Poloniae Minoris et annis 1645 et 1648 synodi districtus Cracoviensis celebratae sunt. In Szczepanowice vero 8 synodi districtusCracoviensis, 3 synodi provinciales Poloniae Minoris (1680, 1683, 1808), 3 convocationes districtuales et 2 conferentiae provinciales peractae sunt. Inter ministros (pastores) in Jodłówka mentionem merentur duo scriptores-polemistae: Joannes Petricius († circa 1626) et Daniel Clementinus († 1644), in Szczepanowice vero - theologus Daniel Kałaj († 1691) et Joannes Petroselinus, primum senior districtus Cracoviensis, deinde senior provinciae Poloniae Minoris († circa 1707). A medio s. XVII per plus quam 30 annos - sub patrocinio Stanislai Chrząstowski et filii eius Petri - Szczepanowice centrum principale fuerunt vitae communitatum calvinistarum in districtibus Cracoviensi et Sandomiriensi. Schola localis annis 1662-1667 schola districtus Cracoviensis agnita est et respectu didactico scholam mediam (gymnasium) aequavit. Praeter filios nobilium Polonorum in schola instituebantur filii mercatorum Scotorum Tarnoviae habitantium et ab a. 1675 per aliquot annos etiam filii nobilium Hungarorum. A. 1713 templum calvinisticum in Szczepanowice incendio deletum est; novum exstruc-tum est a. 1786 et ad a. 1852 permansit. Post a. 1830 familia Chrząstowski ipsorumque curia Szczepanovicensis multum valuit in conspirationibus eorum, qui libertati Poloniae recuperandae et agricolis iuribus proprietatis agrorum tribuendis studebant. „Caedes Galiciana " anni 1846 etiam in Szczepanowice locum habuit, ubi tres personae interfectae sunt. Tempore I belli mundialis in paroeciae territorio a mense Decembri 1914 ad Maium a. 1915 Austriae et Russiae exercitus varia fortuna inter se pugnaverunt. Plures milites ex utraque parte ceciderunt; in solo pago Szczepanowice 3 coemeteria militaria exstant. Ex incolis etiam quidam perierunt, alii gravia damna passi sunt, vg. maior pars domorum combusta vel deleta est. Die 6 Martii a. 1915 ecclesia paroecialis a missilibus austriacis diruta est. Gravia damna tam personalia, quam materialia attulit etiam II bellum mundiale (1939-1945). Ad medium s. XX fere omnes incolae in pago suo laborem subierunt, agriculturae praesertim vacantes, nonnulli etiam opificium exercentes. Nunc temporis fere dimidia pars in-colarum extra pagum laborem quaerunt, praesertim Tarnoviae, nempe in Officina Chimica, ubi oxigenium producitur aut immutatur, necnon in Officina Mechanica; qui tamen fere omnes etiam quodammodo agriculturae dant operam.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

R. Darowski, Szczepanowice nad Dunajcem. Dzieje wsi, parafii katolickiej i gminy kalwińskiej [Szczepanowice, pagus ad flumen Dunajec. Historia pagi, paroeciae catholicae et communitatis calvinisticae], editio secunda ampliata, Kraków 2004, Summarium Latinum, p. 502-503.

Eget haec commentatio nexum Wikidata. Quem adde si potes.