Jump to content

Renata Tebaldi

E Vicipaedia
Wikidata Renata Tebaldi
Res apud Vicidata repertae:
Renata Tebaldi: imago
Renata Tebaldi: imago
Nativitas: 1 Februarii 1922; Pisaurum
Obitus: 19 Decembris 2004; Marinum
Patria: Italia, Regnum Italiae

Memoria

Sepultura: Langhirano

Renata Hersilia Clotildis Tebaldi fuit Italicus theatri lyrici supranus, quem Arthurus Toscanini vocem angeli appellabat.

Familia et Iuventus

[recensere | fontem recensere]

Filia fuit Teobaldi Tebaldi violoncellistae et Iosephinae Barbieri cantatricis et aegrotorum ministrae. Avia Hersilia Guidini cantatrix fuit. Parentes mox divortium fecerunt ac Renata matrem in oppidum Langhirano apud Parmam secuta est. Tres annos nata, poliomyelite laboravit, itaque extra domum ludere et exercitationes corporis ei prohibita fuerunt et brevi tempore musicae favebat. Mox in choro ecclesiae oppidi cantabat.

Muneris gradus

[recensere | fontem recensere]

Tebaldi Pisauri in conservatorio(en) cantui studebat. Initium anno 1943 habuit Rodigi? Helenam in dramate musico Mephistopheles Henrici Boito compositoris. Anno 1946, Arthurus Toscanini concentus magister? vocem eius invenit, quae primo in theatro lyrico Scala Mediolani anno 1946 cecinit, cum theatrum post bellum iterum aperiretur. Saepe partes magnas compositorum Iosephi Verdi, Iacobi Puccini, sed etiam Ricardi Wagner cantabat. Anno 1950, primo Novi Eboraci in Opera Metropolitana(en) apparuit, Aidam canens. Magna aemula Mariae Callas fuit. Anno 1973, se a proscaenio recessit, anno 1976 postremo symphonia? cecinit.

Nexus externus

[recensere | fontem recensere]