Regnum Neapolitanum
Regnum Neapolitanum[1] (Italiane Regno di Napoli), sed rite ab 1302 "Regnum Siciliae citra Pharum", fuit circiter a saeculo XII usque ad saeculum XIX antiqua civitas in parte Italiae ad meridiem spectante. Ab anno 1282 usque ad annum 1442, Sicilia et pars Italicae paeninsulae ad meridiem spectans regna segregata de facto fuerunt. Insula regibus Aragoniae erat cum Andegavenses in Neapoli regnarent.
His profligatis a rege Alphonso Magnanimo, qui iam in Aragonia Siciliaque regnebat, regni unitas anno 1442 restituta est, sed anno 1458 ob Alphonsi mortem, cuius frater Ioannes I Aragonensis Siciliam cepit cum pars paeninsularis notho eius Ferdinando tributa esset, iterum fracta est. Ferdinandi tamen filii plus quam semel oppugnati a regibus Franciae Carolo VIII et Ludovico XII, qui Andegavensium regum hereditatem sibi vindicabant, contra eos sine regum Aragonensium auxilio regnum defendere nequiverunt. Itaque anno 1504 Ferdinandus II Aragonensis, qui copias Francicas debellaverat et expulerat, patruelem Fridericum, iam e regno a Francicis eiectum, in Neapolitanum thronum non restituit et regni unitatem sub sceptro suo reparavit.
Nepos eius Carolus Quintus et deinceps Habsburgi e ramo in Hispania regnante "utriusque Siciliae" reges fuerunt usque ad initium saeculi XVIII. Nam e foederibus quae Bellum de successione Hispanica terminaverant Sicilia domui Sabaudiae anno 1713 tributa est et pars paeninsularis imperatori Carolo VI anno 1714 tributa est. Imperator tamen Siciliam cum Sardinia anno 1718 mutavit ob quam rem regni unitas sub Habsburgorum in Austria regnantium sceptro iterum restituta est.
Notae
[recensere | fontem recensere]Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Editiones fontium
- Ioannes Georgius Graevius, Thesaurus antiquitatum et historiarum Italiae .... Lugduni Batavorum (vol. 1 apud Google Books) (1i) (1ii) (2i) (2ii) (3i) (3ii) (4i) (4ii) (5i) (5ii) (5iii) (5iv) (6i) (6ii) (6iii) (6iv) (7i)(7ii) (8i) (8iii) (8iv) (9i) (9ii) (9iii) (9iv) (9v) (9vi) (9vii) (9viii)
- Ioannes Georgius Graevius, Thesaurus antiquitatum et historiarum Siciliae .... Lugduni Batavorum (vol. 1 apud Google Books) (2) (3) (4) (5) (6) (7) (8) (9) (10) (11) (12) (13) (14) (15)