Lex refractionis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Refractio lucis transeuntis inter media, quibus sunt dispares indices refractiones, n2 > n1. Quia velocitas est minor in altero medio(v2 < v1), angulus refractionis θ2 est minor angulo incidentiae θ1; id est, radius in altero medio propior est normali.

Lex refractionis, lex sinuum, sive lex Snelliana est formula de ratione angulorum incidentiae et refractionis lucis vel aliarum undarum inter duo media isotropica transeuntium, ut aqua, vitrum, aër.[1]

Hac lege optici utuntur in vestigatione radiorum ut de angulis incidentiae aut refractionis ratiocinentur atque in optica experimentali ut indicem refractionis rei inveniant. Eidem legi paretur in materiis transnaturalibus, quae lucem indice refractionis negativo retro flectere queunt.

Lex refractionis ait eandem esse rationem sinuum angulorum incidentiae et refractionis, rationem velocitatum undarum in illis mediis, et inversum rationis indicum refractionis:

ubi littera designatur angulus mensus a normali limitis, littera velocitas lucis in utroque medio (cuius unitates sunt metra per secundum), et littera index refractionis (unitatibus carens) utriusque medii.

Lex refractionis consequitur a Petri de Fermat praecepto minimi temporis, quod consequitur ab undanti propagatione lucis.

Vocabulum "lex sinuum" inditum est quod de ratione sinuum angulorum agitur, "Snelliana" autem ex Batavo astronomo et mathematico Willebrordo Snellio, qui fuit unus ex pluribus eius legis inventoribus.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Anglice de principiis legis refractionis [1]